Porticus Publica

Index colloquiorum

📜 De libris quos legimus
xxxvii responsa
🎼 De Musica latina hodierna
xiii responsa
De vita cotidiana
xxxiii responsa
🫒 De arte coquendi
xvii responsa
🏛️ De porticu publica
xxiv responsa
🪶 De epigrammatibus
vii responsa
🦉 De Graece
iv responsa
🪶 De Donaldo Trumpo
vi responsa
🦉 De avibus horti
xxx responsa
⚔️ De bello Israelitico
vi responsa
📚 De circulo legentium epistularum moralium Senecae

In colloquio de libris iam proposui circulum legentium incipere et epistulas morales Senecae ad Lucilium legere. Ergo propono ut die XVII Martii primum colloquium habeamus de epistula prima, quam legerimus et discutiemus. Si velis mecum legere, quaeso responde.

Epistula prima hic invenitur: https://latin.packhum.org/loc/1017/15/0

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Spero vos bene valere! Iam ad quintum librum venimus, et adhuc mihi magnopere placet!

Seneca dixit eum, qui vere bonus esse velit, desperare posse quod tam difficile sit. Id mihi accidit; itaque fortasse mihi adhuc aliqua spes est, hahae! Non tamen hoc dico quasi nullas habeam ex iis latentibus vitiis de quibus loquitur, ut nuper admonitus sum. Loquebar enim cum quibusdam iuvenibus qui adhuc in schola sunt. Dixerunt se intellectum artificiosum multis operibus scholasticis uti, neque magistros id animadvertere. Tum intellexi me quoque utendo resistere non potuisse si mihi praesto fuisset illo tempore. Gaudeo id tum mihi non fuisse praesto; sed hoc vix me iuvenibus huius aetatis meliorem facit.

Deinde de pretio actionum nostrarum loquamur. Hic Seneca noster bonam observationem facit: nimis enim multa pendimus pro iis rebus quae nobis nihil pecuniae constant. Puto hoc etiam generalius dici posse quam Seneca: "libertas semper est pretium possessionis," nonne assentimini? Aliquando id recte fit; sed omnis acquisitio diligenter expendenda est.

Mox autem nonnulli amici ad cenam apud me venturi sunt; quod etiam mihi aliquid libertatis abstulit, sed certo scio me id velle. Tamen efficit ut mox coquere incipiam; itaque hic scribendi finem facio.

Valete!

Salvete sodales,

Voluto mecum, non ab ista epistula modo sed a pluribus adhuc, quemnam rem haberet Lucilius alias cum hoc alias cum altero homine, nam ambo videntur saepe memorare hunc aut alterum virum apud eorum circulum, an fortasse decernebant quem accipi quem reici oporteret apud socios in philosophicis rebus? Nescio vero.

Utcumque res se habuerint, Lucilius egere videtur consilio a nostro philosopho ut cum veris bonis negotium agat, et noster magni pendet habere circum se bonos homines(nemo negaret profecto, sed quanti adnituntur ut bene decernant et reiciant quos sciunt se in prava vel mala ducunt?), ergo bona monita hac in epistula conicit: imagine serpentis consummat validissimum monitum, multos esse homines qui modo ob fortunam adversam mala appellant verbis, re, si copia daretur iis, eadem committerent nullo iis pudore.

Certe, fortasse licet experiri prius quam alios iudicemus ante certiores factos de robore animi nostri.

De supervacaneis vel incommodis hercle quanta habemus memoratu digna nostris temporibus! Ipse, exempli gratia, cum legerem in mentem revocavi autocurros et quanti hodie sint detrimenti multis hominibus ob sumptos non modo eorum usu sed vectigales et huius generis: novi nonnullos qui emerunt novos magno pretio impenso multis inanitatibus apparatos cum vero minime egerent talibus pompalibus et satis esse iis multo viliores emere: vox hodie saepe auditur anglice quae verti potest latine

quas habes res dominae paulatim fiunt tuae

Seneca noverat profecto. Valete!

🦉 De Verbis inusitatis ac iucundis

In hoc colloquio:

Scribite verba latina rara, inusitata, mirabilia, et definitionem latine addite.

Auctor XVII: Primum semisomnus legens putavi osculabundum "osculum" + "abundum" esse, haha. Sed id scilicet ex "osculo" additamentoque grammaticale componitur, sicut "moribundus".

Gurgustium, ī: domus miserābilis

📜 De libris quos legimus

Nunc disputationem primam incipiamus!

Quid legis? Placetne tibi? Quid postea lecturus es?

Ego incipiam: librum De Arboribus a Columella scriptum lego, opus minus notum de re rustica.

Multum interesse videtur, quod multa quae etiam nunc multis ignota sunt, iam tum communia fuisse videntur.

Exempli gratia, methodum ad parvas plantas sine motu violento transferendas proponit, quod sollertiam ostendit.

Tacitum apud eos numero auctores Latinos cuius scribendi forma lectori et diram molestiam et editam deliciam simul inicere potis est, facile eo veni potest ut et repente librum proicias extra fenestram ob difficultatem et paulo post adcurras ad eum rursum ab humo sumendum sicut aurum! Quanto ad triarios te ducit pugna litteraria, eo maior legendi voluptas.

Censeo, fortasse non solus, Tacitum habendum esse Romanorum Thucydidem, non modo genere et ingenio narrandi sed quoque hoc sensu.

Ita est! Plane assentior (quamquam Thucydidem numquam legi). Vis et elegantia orationis Taciti, etsi difficilis, satis est ut summam eius laudem libenter agnoscam.

🎼 De Musica latina hodierna

Mittite mihi, si vultis, carmina (id est, modos musicales) quibus vos delectemini.

Iaponici fortasse eo quod eorum lingua vocales longas habet et sonus non nimis dissimiles Latinae queunt pulchre latine loqui

Non hodiernus est, sed hic hymnus nunc aptus videtur. Nativitatem felicem, porticani :)

https://www.youtube.com/watch?v=uQwoCFLBiG8

De vita cotidiana

Quamquam valde mihi placent colloquia quae in porticu publica habemus de philosophia, artibus, natura etc., Nonnullis diebus vix tempus invenio ut aliquid boni conferam his colloquiis.

Ergo propono hic de vita cotidiana loquamur: quid hodie agitis?

Ego incipiam: hoc mane in horto publico cucurri, ut corpus mentemque excitarem. Nunc caffeam bibo et exspecto sarcinam. Hac postmeridie unam ex epistulis Senecae legam, ut cras de ea disputare possim. Laborare hodie non debeo; diu non habui diem tam vacationem, itaque fruor quiete otioque.

Spero vos quoque diem bonum habiturum esse! Dicite, quaeso, quid hodie agitis. Valete!

Salve auctor XXX, videntur quidem polyphenolorum utilitates, saltem ex parte, comprobatae esse. Verum, ut recte mones, non in vino tantum reperiuntur: in ipso etiam musto inveniuntur, antequam vinum fiat! Fortasse igitur longa aetas Sardinorum non huic potioni sed vitae rationi salubri ac pleniore tribuenda est?

Et salve auctor XXXI. De patre tuo maxime dolendum est, atque ea causa continentiam tuam immo iustiorem ac facilius intellegendam reddit. Spero me verbis meis nihil tibi offensionis attulisse.

Quod postremo de alea dicis, magni momenti est: saepe enim res ad quendam "lusum felis murisque" (nescio quomodo hoc recte Latine dico haha) redeunt, ubi legislatores novas prohibitiones constituunt, quae vix latae iam callide vitantur. Haec, ut opinor, ipsa natura rerum est; nec aliud fere possumus nisi nos ipsos et eos quos amamus recte instruere et admonere.

P.S. etiam "ad auctorem XXIX" (in casu apto) uti potes!

Sane quidem, Auctor XXXII, modo una ex plurimis causis videtur coniectam esse ad eorum longiorem vitam explicandam, censeo multa communia esse cum senibus Iaponicis, fortasse etiam insularitas ipsa aliqua obscura ratione annos addit non singulis qua singulis sed generi/stirpi sicut corporum humilitas quae in aliis animalibus quoque nota est, sed plerumque reor victui maxime tribuendas rationes ut ais.

🫒 De arte coquendi

Non sum coquus perperitus, sed paucas simplices cenas novi, quae saepe et non sine parva felicitate paro. Cupio paucis his proximis temporibus cum vobis communicare. Si quis vellet alias cenas communicare aut consilia dare, libenter faciat!

Salvete auctor III et auctor IV! Censeo "tomato, tomatonis" vel fortasse "tomate, tomatis" non malum esse, si primum legentibus hoc novum verbum explicetur. Puto hoc in casu familiaritatem graviorem esse quam latinitatem. Assentimini?

Licet profecto plurimis nominibus designare, pomum aureum mihi maxime familiare est cum Italice pare appellatione appellamus, sed tertia declinatione tomatonem quoque placet

🏛️ De porticu publica

Salvete omnes! Hic est locus novus, Porticus Publica, ad colloquendum Latine sine nomine usoris. Si quaestiones aut consilia habetis, respondete quaeso; libenter ex vobis audiam. Nolite timere, si sicut ego - fateor! - non perfecte scribas: errando enim discimus omnes.

Salvete, auctor XXII et auctor XXIII, etiam ego id non animadverti! Gaudeo vos adesse. Utinam hic diu una colloquamur!

Porticus hodie non patebat, et fortasse quaedam nuntia perdita sunt. Si ita est, valde doleo. Ignoscite!

🪶 De epigrammatibus

Epigrammata communicemus: tua, aliena, quaelibet. Ego incipiam - quamvis non magnus poeta sum!

Omnes, carmina parvae formae iam faciamus

Primum propria do. Das; rubeus fiam!

Et hoc est ab illo praeclaro Martiali:

Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba

et dici ficos, Laetiliane, iubes.

Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,

dicemus ficos, Laetiliane, tuos.

Nota quod ‘ficus’ duas habet significationes ;)

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.

Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

– Martialis, liber III, LXXIX

Hahahahaha, istud plerisque contingit

🦉 De Graece

licetne hic vetere graece loqui vel latine tantum? janitores, responsum nobis hellenotheois date. puto quod Caesar Ciceroque si janitores hic essent “LICET” aient..

χάριν σοι τοῦ ἡμῖν τοῖς Ἑλληνίζουσιν ἀγοράτιον ὀπάσαι!

τίνων πέρι ἦδός σοι λαλεῖν, πρῶτ' ἄγγελε;

ἀπέκαμον τὸν Πίνδαρον ἀναγιγνώσκων καὶ εἴ τι ἡδόμενος, τὸ παραυτίκα ὑπαποτρέχω πὰλιν εἰς τὸν Πλάτωνα

🪶 De Donaldo Trumpo

Quid de illo censeatis dicite mihi

Ecce praemium tuum 'iterum in fraudem cecidisti'

Est saltem dicere eius principato meamet sententia Foederatas Civitates Americae fortasse rerum ordinem a priore orbis terrarum bello conditum tandem in dubium vocaturas, profecto palam ut dicamus quod inmutatus est ipse orbis terrarum.

🦉 De avibus horti

Aestas cum fere adest, aves plurimas ac pulcherrimas in horto meo video. Cottidie portico consido et aves volantes cantantesque conspicere conor. Mihi hoc est amoenum et gratissimum. Applicatione Merlino installata, quo instrumento aves conspecti recenseri possunt, feci (vel configuravi?) ut nomina avium Latine scriberetur. Hoc modo Latine disco dum otio fruor.

Hodie prima luce unam horam illam singularem avem, quae 'Cardinalis cardinalis' vel simpliciter cardinalis appellatur plumisque rubicundis splendet, quaerere statui. Frustra tamen, nam hoc avis genus vix apud me commeat. Vae! Aliud autem genus frequens nomine Latino 'Turdus migratorius' conspexi (cuius nomen commune nescio) quod saepe pro pabulo ad mē commeat, pipiat, suavissime cantat vexatque meam per fenestram spectantem felem.

Delectatne vobis aves spectare?

Nuntium XXVIII Iucundissimum librum! Gratias ago tibi

Heri, ad laborem ambulans, duae merulae femininae (nam fuscae erant; mares nigri sunt) me circiter octo passus salientes prosecutae sunt. Postea avolaverunt. Miror cur non statim fugerint...

⚔️ De bello Israelitico

Dicite mihi quid censeatis de bellis quae in Iudaea hodierna gerantur.

Timetisne enim ne ad alteras terras attingat bellum?

Auctor IV

Rideo talia legens

Consummatust.

colloquium novum

De