Epigrammata communicemus: tua, aliena, quaelibet. Ego incipiam - quamvis non magnus poeta sum!
Omnes, carmina parvae formae iam faciamus
Primum propria do. Das; rubeus fiam!
Et hoc est ab illo praeclaro Martiali:
Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
et dici ficos, Laetiliane, iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
dicemus ficos, Laetiliane, tuos.
Nota quod ‘ficus’ duas habet significationes ;)
Constat me cum scriberem fessus fuisse: *Martiale
Ut id compensetur, alterum tibi epigramma affero, iterum ab Martiale:
Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
Haha risi primum legens, censeo quid sibi velit secundum quoque tenere, ad verbum 'acerram' pertinet nonne?
Adhuc fere nihil generis epigrammatici legi nec latine nec graece, non est mihi copia ut afferam antiqua.
Sententia tua de "acerra" me tenet, auctor II: ego id solum nomen esse accepi; fortasse tamen aliquid amplius latet quod non animadverti. Quantum intellego, climax ioci est quod hic Acerra non solum hesterno mero fetet: totam noctem bibit ac fetet etiam hodierno mero.
Ceterum tibi suadeo ut epigrammata Martialis legas! Nonnumquam ad res culturales difficiliores referuntur, multa tamen lepida ac pungentia invenies.
Ah fortasse nimis pervago mente iocum interpretans, conieci aliam significationem eo quod "acerra" littera minuta adhibita videtur esse quoque receptaculum turis, censeo ad sacra faciunda. Nescio num recte intellegam ritus sacros necne, sed credo Romanos et Graecos quoque mero usos esse una cum ture, ergo ambo mixtim fetere e ritibus hesternis. Secundus Acerra vero alicuius bibacis nomen esse.
Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
– Martialis