Index colloquiorum
In alio colloquio opus fuit mihi verbo uti instrumento computatorio describendo et ut saepe fit cum opus sit novissimas res verbis designare quae Romanis omnino ignota fuere, vocabulorum inopia et difficultas bene figurandi manifestae apparuere.
Igitur, fortasse emolumento erit in unum conferre et disserere hanc rem.
Iam sursum 'computatorius' usus sum quod facile intellegi potest formam adiectivam esse anglice 'computer'. Sed exempli gratia, anglice "mouse" non idem vertendi facilitas. Usus sum "collimator" instar Italice(quamquam hodie frequentius mouse usitatum est) "puntatore".
Scribitote hac commenta ad hoc vocabulum si vultis aut praecipue ad alia quae nobis usui sunt hodie!
Latinista
Sufficit mea sententia, genere quamquam feminino non ambigendum cum ex lingua Graeca -ista trahitur et semper ad virum pertinentem. Fortassis Graecitatis ipsae pigeret nos? Non memini aptum suffixum Latinum quod eandem "vim" ut dicamus habeat ac Graecum -izo(Latine quoque -isso antiquius).
Semper mihimet dubia sunt cum oporteat bene ad exemplar classicum vocabulum femininum figurare ex masculino aut contra. Censeo(sin aliter, corrigar!) in auctoribus classicis fieri potest ut si opus fuerit feminam quandam verbo appellare quo utebatur vulgo ad agentem masculinum, sicut poeta aut nauta, eodem verbo eam quoque appellare fas quasi feminino genere, ergo exempli gratia bonam poetam aut peritam nautam, quamquam hoc videtur raro fieri.
Assentior, auctor V! Haesitabam paulum, sed tu dubium omne disiecisti. Vocabulum "Latinista" statim patet, atque sexus ex contextu fere semper intellegi potest. Quod si tamen alicui dubium erit, et si ad rem pertinet utrum vir sit an femina, addito verbo res planissima fiet.
Lectoribus, non sum christianus ipse sed libenter de historia ecclesiae lego. Historia reliogionis Christianae etiam incipit ante nativitatem Iesu et permanet usque ad diem hodiernam. Novus papa recens electus est a cardinalibus et noster episcopus Romae et patriarchia Occidentalis sibi nomen ββLeo XIVββ optavit.
Bene, nunc revertamus in temporibus antiquis. De vita Iesu multa scripta sunt, preaclara sunt Evangelia. Dicebatur scripta sunt a evangelistis: Matthaeus, qui Iudeais scripsit in lingua Hebraica; Marcus, comes Petri; Lucas, medicus, primus pictor iconum et comes Pauli; et postremus: Iohannes, quem Iesus amavit.
Paulo post magis scribam de ecclesia et fortasse breves narrationes in Latina simplici ex Evangeliis aut de ecclesiis differentibus: quod hae omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt (hahae).
Ut habeatis diem beatam!
Sodales, qualem vobis videtur optumum ordinem ad singulos libros legendos iis qui fere nihil tenent de religione ipsa? Alii a vetere alii a novo testamento incipere praecipiunt, alii quoque per ordinem alium ac usitatum, quid censetis?
Si scis, ut dicis, fere nihil de religione, fortasse optimum est alicubi compendium invenire et conspectum capere. Inde potes incipere a quod tibi maxime placet.
Praeterea, ego ipse censeo esse utile incipere ab uno evangeliis; non multum refert quo, sed Marcum concilio.
Facetias latine scribite!
Placet, auctor xxiv.
Ecce alia:
In nave illa celeberrima quae Titanic vocabatur magus quidam spectaculum magicum praebebat.
Magus florem tenebat manu dextra, quae autem evanuit carmine magico dicto.
Inter spectatores autem psittacus quidam magum ubi vidit "Flos latet in petaso! Flos latet in petaso!" magna voce clamavit.
Dein magus cuniculum posuit in arca. Et, postquam aliud carmen magicum cecinit, arca aperta cuniculum evanuisse monstravit.
Tunc psittacus autem "Cuniculus latet sub mensa! Cuniculus latet sub mensa!" exclamavit.
Sic enim totum spectaculum accidit: quodcumque magus evanere faciebat, ab improbo et loquaci psittaco inveniebatur.
Subito autem iceberg offenso navis mersa est. Casu in parva tabula et magus et psittacus vitam servaverunt.
Tunc psittacus mago: "Vicisti me, mage... Ubi abscondisti navem?"
Tabernam intrans psittacus quidam tabernarium rogat num pira vendat. Negante tabernario, exit psittacus.
Altero die psittacus redit rursusque "Habesne pira?" rogat. Cui tabernarius "Pira non habeo" dicit.
Tertio die psittacus eandem intrans tabernam "Habesne pira?" rogat, rursusque tabernarius "Pira non habeo" inquit.
Ita nonnullis dies psittacus "Habesne pira?", tabernarius contra "Pira non habeo".
At ille iam iratus sic avi "Audi me, stulte" inquit, "iam fere milies tibi dixi me pira non vendere, ergo si cras ausus es rursus idem rogare, te includam in amphora ut fame consumaris". Quo audito psittacus timens exit.
Die autem proximo denuo in tabernam venit psittacus, qui sic rogat: "Habesne amphoras?". Tabernarius: "Non habeo". Tunc avis "Itaque" inquit "habesne pira?"
Die Solis venturo oleam et citrum in testas maiores ponam, quo potentiores fiant. Citrus, qui maeniano vivit, proximo anno mihi unum fructum peperit, olea nihil - spero hac aetate magis pariant. Vobis plantae placeunt? Habetisne quoque maeniana vel hortos?
Plantas habeo quae "succulentae" vocantur, id est plantas spinarum plenas. Utinam imagines ostendere possem.
Scriptor I, nonne potes imagines alibi ponere, deinde hic locum indicare?
Salvete!
Dicatis mihi quaeso, qui dinosaurus, aut quae bestia temporum antiquorum, vobis maxime placeat.
Ipse primum dicam. Non autem facile dictu est, cum multae sint bestiae a me amatae.
Sed si unam tantum nominare necesse est, Quetzalcoatlus est quam eligo.
Quetzalcoatlus enim bestia volans maxima fuit, quae magnitudine etiam camelopardales (!!!) superaret.
Quaenam vobis placet?
Utinam essem, hehe.
Quetzalcoatl mihi videbatur esse deum mexicanum, dimidia parte avem dimidia serpentem! Nesciebam draconem antiquum idem nomen accipere. Quam mirum!