In alio colloquio opus fuit mihi verbo uti instrumento computatorio describendo et ut saepe fit cum opus sit novissimas res verbis designare quae Romanis omnino ignota fuere, vocabulorum inopia et difficultas bene figurandi manifestae apparuere.
Igitur, fortasse emolumento erit in unum conferre et disserere hanc rem.
Iam sursum 'computatorius' usus sum quod facile intellegi potest formam adiectivam esse anglice 'computer'. Sed exempli gratia, anglice "mouse" non idem vertendi facilitas. Usus sum "collimator" instar Italice(quamquam hodie frequentius mouse usitatum est) "puntatore".
Scribitote hac commenta ad hoc vocabulum si vultis aut praecipue ad alia quae nobis usui sunt hodie!
In plurimis linguis vocabulum pro mure in ea lingua simpliciter adhibetur; censeo igitur nos Latine quoque "mus" dicere posse.
Recte coniecisti, ipse quoque volvi mecum num plane mure aut musculo appellarem vocabulis, sed ambigo utrum satis clara intellectu sententia sit his adhibitis necne, cum iam latine utimur sensu antiquorum. Fortasse praeter modum conatus sum neologismum uti dicitur moliri :D
Recte dubitas, auctor II: re vera perplexum esse potest. Ego semper conor novum sensum clare explicare, cum vetus verbum novo modo primum utor, ne lectoribus meis nimis inopinatum sit. Exempli gratia:
Nuntio scripto, utere mure - instrumento computatrali ad demonstrandum - ut id mittas.
Quid est vocabulum idoneum pro homine, qui linguae Latinae studet? "Latinista" mihi placet, quamquam genus femininum habet, ergo confundere potest. Etiam "homo Latine doctus" mihi placet, sed tria verba sunt. Neutrum perfecte aptum est...
Latinista
Sufficit mea sententia, genere quamquam feminino non ambigendum cum ex lingua Graeca -ista trahitur et semper ad virum pertinentem. Fortassis Graecitatis ipsae pigeret nos? Non memini aptum suffixum Latinum quod eandem "vim" ut dicamus habeat ac Graecum -izo(Latine quoque -isso antiquius).
Semper mihimet dubia sunt cum oporteat bene ad exemplar classicum vocabulum femininum figurare ex masculino aut contra. Censeo(sin aliter, corrigar!) in auctoribus classicis fieri potest ut si opus fuerit feminam quandam verbo appellare quo utebatur vulgo ad agentem masculinum, sicut poeta aut nauta, eodem verbo eam quoque appellare fas quasi feminino genere, ergo exempli gratia bonam poetam aut peritam nautam, quamquam hoc videtur raro fieri.
Assentior, auctor V! Haesitabam paulum, sed tu dubium omne disiecisti. Vocabulum "Latinista" statim patet, atque sexus ex contextu fere semper intellegi potest. Quod si tamen alicui dubium erit, et si ad rem pertinet utrum vir sit an femina, addito verbo res planissima fiet.