Facetias latine scribite!
Olim parva testudo in altam arborem inscendere conabatur.
Paucis centinetris ascensis, in terram cecidit.
Rursus ascendere conata, rursus humi cecidit.
Sic enim misera testudo, quotiens ascendere temptabat, totiens in duram terram labebatur.
In autem ramis summae arboris duae columbae manebant. Quarum altera alterae sic dixit: "O uxor mea, puto iam tempus est ut filio confiteamur eum adoptatum esse"
I
*centimetris, alteri 🐢🕊️😢
Ecce altera facetia:
Navis quaedam per mare Atlanticum navigans iceberg offendit et lente submergi coepit.
Tunc gubernator "In mare" inquit "iactate merces, sarcinas et omnia quae amitti possint, ut lentius submergatur navis atque fortasse vitam servemus".
Forte navi vehebatur Americanus quidam qui sacculum patatarum plenum in mare iactavit sic dicens: "patatas perdere non curo, cum terra mea plena patatarum sit".
Vehebatur navi et Afer quidam qui sacculum melopeponum plenum in mare iactans sic dixit: "Perdere melopepones nil curo, nam terra mea melopeponum plena est".
Haec cum viderat, Europaeus quidam in mare iactavit Afrum.
Hahae! Nesciebam quis esset testudo, iocum tamen intellexi.
Ecce alius:
Lacernella Rubra in silva errabat, cum subito Lupum Malum in fruticeto conspexit.
"O lupe, quam parvos oculos habes!", inquit.
Inquit Lupus: "Tace, cacans sum."
Auctor II: Hmm, dubito num 'iceberg' verbum Latinum sit ;)
Agricola gallum emit atque ad villam portavit. Ibi fere 200 gallinae habitabant, quas gallus, eodem die quo in villam portatus est, omnes futuit.
Vespere eiusdem diei gallus denuo illas 200 gallinas futuit.
Altero die non tantum gallinas, sed etiam anates, anseres, et pavones quidem futuit.
Agricola autem deinde gallum mortuum humi iacentem invenit, vulturibus cadaver circumvolantibus.
Agricola tunc "tua libidine" inquit "o improbe galle, mortuus es".
Tunc autem gallus unum aperiens occulum "tace, stulte, ne voce tua vultures iam appropinquantes terreas!"
Duo vampiri in turri pendebant.
Primus ad secundum: "Esurio; fortasse aliquid edendum inveniam."
Secundus: "Noli! Sol paene oritur; in pulverem te rediget!"
Sed primus proficiscitur. Mox redit, vultu sanguineo.
Secundus: "Tam cito?! Quo modo id fecisti?"
Primus: "Illam arborem - vidisti?"
"Haud."
"Neque ego."
Aulus: "Te adhuc intactum esse puto; nondum enim cum puella concubuisti".
Gaius: "Erras, nam heri nocte cum femina quadam coii".
Aulus: "Tibi non credo".
Gaius: "Tuam rogato sororem".
Aulus: "Sororem non habeo".
Gaius: "Novem post menses habebis".
Vir quidam per prata Africana ambulabat. Subito ferocem leonem ad se appropinquare vidit, itaque territus currere coepit.
Frustra autem, nam leones scilicet celerius currere possunt quam homines. Itaque vir ille, bracchiis in caelum latis, sic oravit: "Deus omnipotens, te rogo facias ut hic leo Christianus fiat!".
Prospiciens tunc vir bestiam valde miratus est, nam leo —mirabile visu!— genibus flexis, manibus iunctis et oculis clausis orabat.
Laetus vir bestiam appropinquavit. Tunc autem eam sic orare audit: "Benedic, Domine, nos et haec tua dona quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen".
Lucius, vir linguarum antiquarum peritus sed cui caput tam glabrum erat quam prudens, volebat magister linguae Latinae fieri. Itaque psittacum emit quem doceret loqui latine, exercendi causa.
Dixit ergo Lucius psittaco: "Dic sicut ego: Roma in Italia est".
Psittacus autem: "Tace, calve!"
Lucius rursus: "Roma in Italia est".
Rursusque avis: "Tace, calve!"
Lucius autem iratus "Misera volucris" inquit, "nisi ad litteram reddes verba mea, durissimas poenas dabis. Dic ergo Roma in Italia est".
Timidus psittacus paululum tacuit, denique autem dixit "Tace, calve!"
Iratissimus tunc Lucius contumacem avem cepit et in latrinam iactavit, dicens "nisi *Latina* lingua tibi placet, fortasse *latrina*". Dein ambulatum iit ut iram sederet.
Paulo post, domum reversus ventrem exonerare volens in latrina sedit, oblitus psittaci.
Qui "Tace, calve!" inquit "Quamquam nunc parvam tenuemque barbam habes, adhuc calvus es!"
Illa duo ioca mihi valde placuerunt - usu linguae iucundissima lectu est. Conatus sum iocum Latine scribere, sed dubito num satis intellegibile sit ut vere rideatur:
Quid facit grammaticus cum difficili verbo occurrit? Id declinat.
Quidam bonus agricola, Egbertus nomine, non poterat bene videre propter debilitatem oculorum. Iter ergo fecit in urbem ad optometristam. Optometrista posuit ante Egbertum litteras parvas et interrogavit, "Potesne legere has litteras?" Cui Egbertus respondit, "Non possum." Deinde posuit optometrista alias litteras maiores, et eodem modo interrogavit. Iterum respondit Egbertus se non posse legere illas litteras. Maiores litteras iterum posuit medicus, et idem responsum accepit. Ultimo litteras pedis unius posuit medicus, interrogavitque Egbertum, "Certe nunc legere has litteras potes?" Cui Egbertus respondit, "Non possum." "Quomodo accidit?" dixit medicus. Et Egbertus respondit, "Numquam didici legere."
Auctor Ignoratus S.D.P. Auctori X
Quid facit grammaticus cum difficili verbo occurrit? Id declinat.
Satis intellego quod scripsisti. Ratio ioci est dubia significatio verbi "declinare," quod modo recusare, modo nominis formas tractare significat. Cui addo:
Idem grammaticus discipulae cuidam venustae ac formosae rogavit numquid cum eo coniugare velit. Ad quod respondit discipula: "Benigne! Malim declinare!"
Peto a te, O Auctor IX, ut nuntium explices. Hunc iocum intellegere omnino non possum.
Auctor X S.D.P. auctori XII!
Versio tua excellens est, gratias tibi ago pro risu! Iocum recte scribere vere ars sublimis est. Conatus sum continuationem componere, sed iterum nondum est tam bona quam velim. Nihilominus, communicabo:
Miser grammaticus! Forsitan ea putavit suum amare non esse infinitivum!
Forsitan iterum adiuvare poteris ut melior fiat? Vale!
Salve Auctor XIII, non auctor ioci sum, sed eum intellego. Psittacus Lucium saepius appellavit 'calvum'. Cum domum venit, ad mingendum sedet. Psittacus, in latrina, pilosos testes videt. Capisne?
Psittacus, cum viderat culum, credit eum caput esse, hac de causa dicit Lucium "adhuc calvum esse", quamquam "tenuem barbam nunc habeat", id est, pilos quosdam in pudendis partibus.
Sensum non teneo. Fortasse tu iocum evolvere ipse potes?
Velim te adiuvare, auctor XVIII, sed nuntium XV et nuntium XVI multa iam exponunt. Dicere potes quatenus intellegas? Si iocum tuis propriis verbis narres, fortasse simul inveniemus quid te fallit.
Unum nuntium, Nuntium XVII, deest. Quare?
Nuntium deletum est: inurbanum erat. Redeamus ad colloquium.
Hahae. Haec dicens nil nisi cupiditatem cognoscendae sententiae illius inurbanae in nobis excitas.
Nunc enim insciens miror quid scriptus esset.
Intellego, auctor XXII. Iocus erat de homine Latine docto, qui verus et vivus est, sed in ioco perit; cur nomen eius adscriptum sit, ignoro. Nihil habeo contra iocos sordidos vel etiam crassos, dummodo saltem sint iocosi, non autem velatam contumeliam in eum, qui hic ne praesentis quidem est. Alibi rebus talibus locus est.
In ludo quodam magistra discipulum interrogabat.
M: "Dic mihi, discipule: In ramulo quattuor aves stant. Si venator quidam sagittā necat unam earum, quot manent?"
D: "Nulla manet, nam territae omnes evolant".
M: "Prave dicis. Responsum rectum est: "tres", nam 4 - 1 = 3. Nihilominus, mihi placet singularis modus cogintandi tuus".
Paulo post, discipulus ipse magistram interrogat:
D: "Licetne mihi aliquid rogare, magistra?"
M: "Roga".
D: "Duae feminae farcimina edebant. Una farcimen mordebat; altera autem, antequam mordebat, id lambebat atque sugebat. Dic mihi: Utra feminarum maritum habet?"
Magistra erubescens paulum tacet et deinde respondet:
M: "Femina maritum habens est illa, quae farcimen lambit et sugit".
D: "Prave dicis. Responsum rectum est: "Illa, quae anulum gerit". Nihilominus, mihi placet singularis modus cogintandi tuus".
Hahae, auctor XXVII, optime.
Auctor XXVIII: rogatio bona, ego quoque nescio. Quamquam Romani antiqui non talem algebram habebant, plura opera mathematica Latine exstant, ergo pronuntiatio idonea proculdubio exstare debet.
Nescio an Romani tempore classico hoc modo operationes arithmeticas enuntiarent. Sed Boethius hoc scripsit:
Si equalibus equalia addantur, tota quoque fient equalia.
Et si ab equalibus equalia auferantur, que relinquunt(ur) equalia sunt.
Sane, auctor XXX, gratias tibi ago pro exemplo explicato; ergo dicere possumus: si ab quattuor unum auferatur, relinquuntur tres, recte?
In ioco nuntii XXVII:
M: "Prave dicis. Responsum rectum est: "tres", nam si ab quattuor unum auferatur, relinquuntur tres. Nihilominus, mihi placet singularis modus [cogitandi] tuus".
Mulier quaedam in taberna deliciarum (id est, ubi animalia amicabilia veneunt) psittacum emere volebat qui familiam hilararet vocibus suis. Tabernarius "Ecce unum psittacum habeo" inquit, "sed olim in lupanare vivebat, itaque nonnulla verba impudica scit". Mulier autem "Nil curo" inquiens avem emit domumque tulit.
Postea domi, psittacus aedes mulieremque cum vidisset "Domus mutatur, lena mutatur!" dixit. Mulier hoc audiens risit.
Deinde filias domum advenientes cum vidisset psittacus "Domus mutatur, lena mutatur, meretrices mutantur!" dixit.
Denique maritus domum advenit. Quo viso, psittacus dixit: "Domus mutatur, lena mutatur, meretrices mutantur, scortatores autem manent. Salve, Marce!"
Femina quaedam cum sacerdote Christiano loquebatur. "Tristis sum, pater" inquit illa, "nam psittacum feminam habeo quae verba impudica dicit. Semper enim «meretrix sum, mecum ludite!» clamat, huiusque clamoris valde me pudet".
Tunc sacerdos "Noli timere" inquit, "nam et ego duos psittacos habeo, valde bonos et honestos, qui saepe sacra scriptura legunt et semper Deum orant. Da mihi avem tuam, et ego cum meis ponam. Hoc modo discet avis orationes et alia verba christiana".
Consilium placuit feminae, quae avem dedit sacerdoti. Statim sacerdos avem feminam inter suos psittacos posuit.
Cum autem avis clamavisset "Meretrix sum, mecum ludite!", unus psittacorum alteri sic dixit: "Depone bibliam, frater! Deus tandem orationes nostras audivit!"
Perbene! Ego quoque iocum de psittacis habeo pro te, auctor XXXIII:
Femina quaedam cum sacerdote Christiano loquebatur. "Ecce pater, psittacus meus. Si dextram eius pedem trahas, Ave Maria recitat; si sinistram, Kyrie eleison cantat."
Sacerdos miratus exclamat: "Mirabile! Quid autem fit si ambos pedes simul traham?"
Psittacus ipse respondet: "Tum cado in os meum, asine!"
Placet, auctor xxiv.
Ecce alia:
In nave illa celeberrima quae Titanic vocabatur magus quidam spectaculum magicum praebebat.
Magus florem tenebat manu dextra, quae autem evanuit carmine magico dicto.
Inter spectatores autem psittacus quidam magum ubi vidit "Flos latet in petaso! Flos latet in petaso!" magna voce clamavit.
Dein magus cuniculum posuit in arca. Et, postquam aliud carmen magicum cecinit, arca aperta cuniculum evanuisse monstravit.
Tunc psittacus autem "Cuniculus latet sub mensa! Cuniculus latet sub mensa!" exclamavit.
Sic enim totum spectaculum accidit: quodcumque magus evanere faciebat, ab improbo et loquaci psittaco inveniebatur.
Subito autem iceberg offenso navis mersa est. Casu in parva tabula et magus et psittacus vitam servaverunt.
Tunc psittacus mago: "Vicisti me, mage... Ubi abscondisti navem?"
Tabernam intrans psittacus quidam tabernarium rogat num pira vendat. Negante tabernario, exit psittacus.
Altero die psittacus redit rursusque "Habesne pira?" rogat. Cui tabernarius "Pira non habeo" dicit.
Tertio die psittacus eandem intrans tabernam "Habesne pira?" rogat, rursusque tabernarius "Pira non habeo" inquit.
Ita nonnullis dies psittacus "Habesne pira?", tabernarius contra "Pira non habeo".
At ille iam iratus sic avi "Audi me, stulte" inquit, "iam fere milies tibi dixi me pira non vendere, ergo si cras ausus es rursus idem rogare, te includam in amphora ut fame consumaris". Quo audito psittacus timens exit.
Die autem proximo denuo in tabernam venit psittacus, qui sic rogat: "Habesne amphoras?". Tabernarius: "Non habeo". Tunc avis "Itaque" inquit "habesne pira?"