Porticus Publica

☦️ De una, sancta, apostolica et catholica Ecclesia

Lectoribus, non sum christianus ipse sed libenter de historia ecclesiae lego. Historia reliogionis Christianae etiam incipit ante nativitatem Iesu et permanet usque ad diem hodiernam. Novus papa recens electus est a cardinalibus et noster episcopus Romae et patriarchia Occidentalis sibi nomen ‘’Leo XIV’’ optavit.

Bene, nunc revertamus in temporibus antiquis. De vita Iesu multa scripta sunt, preaclara sunt Evangelia. Dicebatur scripta sunt a evangelistis: Matthaeus, qui Iudeais scripsit in lingua Hebraica; Marcus, comes Petri; Lucas, medicus, primus pictor iconum et comes Pauli; et postremus: Iohannes, quem Iesus amavit.

Paulo post magis scribam de ecclesia et fortasse breves narrationes in Latina simplici ex Evangeliis aut de ecclesiis differentibus: quod hae omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt (hahae).

Ut habeatis diem beatam!

Legistine umquam libros christianos qui canoni catholico desunt? Exempli gratia, apocrypha evangelia quae vocantur.

Non iam eos legi, alicubi inter libros meos legentes Evangelium secundum Thomam habeo. Patres apostolicos, ut Hermae Pastor, Clementem et Doctrinam Duodecim Apostolorum legi. Valde iucundi sunt!

Annales Ecclesiastici Caesaris Baronii vobis placere possint, quibus historia Ecclesiastica ab initio usque ad XIII saeculum (et supplementis ultra quidem) explicatur.

Ego quoque non Christianus sum, sed audivi Vulgatam facile legi posse; itaque experiri volo. Potesne mihi aliquos locos iucundos ad legendum suadere? Et estne Nova Vulgata potior quam alia editio?

Aliquot abhinc annis duo aut tres libros Pentateuchi legi apud Volgatam Clementinam, est facile repertu in interreti. Latinitas quoque tironibus se praebet solutam, non magnas difficultates perhibentem ad grammaticam, sed sane praecipue in quibusdam libris sunt, nisi memoria fallor, verba quibus non frequenter occurreres apud auctores aetatis classicae, sicut exempli gratia verba ad certos ritus pertinentia aut ex lingua graeca aut hebraica orta.

Meamet sententia si quis non magni pendat sibi culturam aut religionem Christianam apprehendere, sunt aptiores libri praecipue ad sermonem classicum exercendum. Si autem vis non modo exercendi linguam gratia sed quoque argumentus ipsius legere, legito!

Recte dicis, auctor IV, Vulgatam facile lectu esse, et recte auctor V Pentatheuchum (praecipue Genesim) proponit.

Mea sententia libri qui fabulas et res gestas narrant faciliores sunt alteris, qui carmina aut res propheticas seu quasi philosophicas continent.

Ergo suadeo ut legas librum Judicum, plenum fabularum iucundarum at saltem insolitarum atque brevium.

Gratias vobis ago, auctor V et auctor VI! Ut in nuntio V scribitur, etiam mihi clarum erat sermonem in Vulgata non esse classicam; Vulgatam quidem non ut linguam discam, sed causa studii Christianitatis legere volo.

Legam librum Iudicum! Valete, amici.

Sodales, qualem vobis videtur optumum ordinem ad singulos libros legendos iis qui fere nihil tenent de religione ipsa? Alii a vetere alii a novo testamento incipere praecipiunt, alii quoque per ordinem alium ac usitatum, quid censetis?

Si scis, ut dicis, fere nihil de religione, fortasse optimum est alicubi compendium invenire et conspectum capere. Inde potes incipere a quod tibi maxime placet.

Praeterea, ego ipse censeo esse utile incipere ab uno evangeliis; non multum refert quo, sed Marcum concilio.