Aestas cum fere adest, aves plurimas ac pulcherrimas in horto meo video. Cottidie portico consido et aves volantes cantantesque conspicere conor. Mihi hoc est amoenum et gratissimum. Applicatione Merlino installata, quo instrumento aves conspecti recenseri possunt, feci (vel configuravi?) ut nomina avium Latine scriberetur. Hoc modo Latine disco dum otio fruor.
Hodie prima luce unam horam illam singularem avem, quae 'Cardinalis cardinalis' vel simpliciter cardinalis appellatur plumisque rubicundis splendet, quaerere statui. Frustra tamen, nam hoc avis genus vix apud me commeat. Vae! Aliud autem genus frequens nomine Latino 'Turdus migratorius' conspexi (cuius nomen commune nescio) quod saepe pro pabulo ad mÄ commeat, pipiat, suavissime cantat vexatque meam per fenestram spectantem felem.
Delectatne vobis aves spectare?
*De avibus horti
Ignoscite mihi, nam in compositione tiro sum et cum titulo festinavi. Me pudet!
Confiteor paulatim avium conspectu delectari magis ac magis in dies cum ventitare coeperint turtures una aut duo initio plures postea circa domum meam. Quaedam aliter ac aliae iuxta advolat atque me et familiares conspicit suavibus oculis in tectis aut fenestris considens, pabulum expectans, plerumque oryzam. Et non modo turtures sed praecipue anni temporibus fecundis nonnullae frequentes adveniunt merulae, quae saltibus huc illuc currentes risum concinnunt. Vix pro certo habeo unam cubile struxisse in hortulo meo hoc vere. Alteram quoque video aliquoties parviorem merula longam exhibentem caudam sed nescio quo nomine appellem.
Ego quoque applicatione illa "Merlino" utor. Et libellum in quo latine aves describo atque pingo habeo.
Cotidie ad laborem ambulans per hortum publicum, multas merulas quae pulcherrime cantant video. Etiam in horto meo par cornicum habitat, quae, ut mihi videtur, singulis annis ad nidum redeunt.
Multas alias aves saepe video, sed iam tempus non est. Postea plura narrabo.
Noli curare, auctor I: forma titulorum non est perspicua; fortasse mihi mutanda est? Titulum iam correxi :)
Salvete, auctor nuntii IV sum, nunc plus temporis habeo.
Anno superiore, aut biennio ante, in insula eram; ibi in tumulis harenae prope mare vanellorum ("Vanellus vannelus") multitudo incredibilis considebat.
Cum primus me conspexisset, clamavit nota illa voce: "pi-vit, pi-vit." Paucis deinde momentis totus grex ei adstipulatus est.
Spectaculum praeclarum erat; tamen sensi me quasi inter eos intervenio.
Auctor II: Et ego avium gestu saltuque mirifice delector; inter summas vitae voluptates numerandum est. Sed me movet quaestio: quae sit illa avis caudam longam gerens? Estne etiam nigra, ut merula?
Auctor III: Quam iucunde tempus agis! Etiam ego olim pingebam, pigmentis aquae solutis; sed in opera mea ipse severissime iudico. At ea causa minus bona est desinendi - fortasse iterum conari debeam.
Estne etiam nigra, ut merula?
Minime, videtur(est profecto minutam et satis celerem ut aegre discernatur) plus minusve albam aut fortasse canam cum maculis aut lineis. Interrogavi ChatGPT illud num nomina aliqua praebere posset quae ad descriptionem et regionem congruerent et duo apparent veri similia, Aegithalos caudatus et Motacilla alba. Sed cum imagines inspicio, adhuc ambigo. Fortasse si copia monocolo videndi se perhibebit, potero accuratius appellare.
Auctor VII: Aegithalos caudatus ille vero est avis pulchella! Hic nobis certiores facito, si intellexeris, quae avis sit :)
Heus! Hodie tandem monoculo accuratius aspicere quivi et igitur nomen facillime invenire: Motacilla Cinerea, non Alba. Eminus et cito se moventem videbatur omnino toto corpore caniorem sed comminus apparuit palam et pectus aureum et tergum autem cinereum. Eccillam https://www.featherbase.info/static/images/speciesimages/cf73c917-5b13-49d7-9bda-a3420d1db4f3_full.jpg
Euge! Avis praeclara quidem - gaudeo te quidnam esset perspexisse.
Quomodo latine clare dicam nomen avis illius quae Anglice "hummingbird" vocatur ?
Salve, auctor XII, illa avis familia Trochilidae vocatur - nomen scilicet recentius et non Latinum vetus; quod, nisi fallor, neque in Europa neque in Africa neque in Asia habitat, itaque Romani eam numquam viderunt.
Putasne ergo Auctor XIII "trochilum" nomen aptum esse?
Recte rogas, Auctor XIV. Postquam in originem nominis inquisivi, rem haud speratam repperi: "Trochilidae" enim a "trochilus" derivatur, quod verbum iam antiquum est; sed incertum est quam avem significaret. Hic, itaque, "trochilum" adoptare satis convenire videtur, praesertim post hoc colloquium; attamen ambiguitatem parere potest, si alibi adhibetur. Quid tu censes optimum esse? Possumus etiam nomen Anglicum convertere, exempli gratia "avis strepens" vel "avis murmurans".
Trochilus nomen, Auctor XV , quamquam ambiguum, mihi placet, certe magis quam anglicismus.
Si autem novum fingere nomen possem, "colibris, is, mā mihi placeret, quia hoc modo multis in linguis vocatur avis.
Assentior, auctor XVI! Nomen 'colibris' est nomen optimum! Nunc, quoniam idoneum habemus, rogo: tune etiam auctor XII es? Si ita est, quid de colibribus communicare vel rogare voluisti?
Curiositatis tantum causa rogavi. Nihilominus mihi placet colibrÄ«s aspicere. Hae enim aviculae formÄ, cantu et more formosae sunt.
Num altera avis ita celeriter volare potest, ut eodem loco in aere suspensa manere videatur? Quid autem de pennis dicam, quae lucent quasi ex metallo factae? Quid enim de animo colibrium, qui cum parvitate corporis afficiantur, non tamen ignavi sunt sed fortiter inter se pugnant longis acutisque rostris utentes pro gladiis? Quibus denique verbis laudare possim cantus?
Vah! Utinam colibres hic apud me essent! Tantum de eis audivi, numquam autem eos ipse vidi; ut in nuntio XIII iam dictum est, in Europa non inveniantur. Fortasse aliquando in Americam iter faciam...
Hodie mane avis in arboribus prope domum, puto merulam fuisse, cantu pulchro me e somno excitavit. Quid tandem potest esse melius ad diem incipiendum? Heri miser experrectus sum, sed hodie carmen eius animum meum levavit. Sentitisne idem?
Uno aut duobus abhinc annis mater usitata erat aliquantillum pabuli in patellis ante fenestram mei cubiculi apponere ut vescerentur aves et nonnumquam expergebant me non tantum vocibus sed patellas quatientes pedibus rostrisque, haha
Nobis cum merulas memoraveris, vix pro certo habeo non procul a fenestra illa desuper memorata nidos conditos esse a merulis, est quotienscumque in hortulum me conferam pipiantes audire.
Non modo recte conieci nidum esse merularum sed hodie humi iuvenem aviculam vidi pipiantem et huc illuc contendentem pedibus modo non alis. Censeo ei id aetatis esse ut hactenus nequeat volare sed cum se movere possit atque matrem aut patrem viderim proxime cibo in ore advolantem, non egere opibus humanis. Immo vero, si quid legi verum est, absim potius.
Psittaci mihi placent, qui saepe iocosa dicunt ac faciunt.
Certe tu, auctor XXIII, es qui de psittacis semper iocos facias in colloquio altero. Dic, quaeso, habesne aliquando psittacos in horto tuo? An in domo? An eos tantum e longinquo admiraris?
Nonnunquam ruri ambulans psittacos canentes audire possum. Domi autem non habeo, nam aves captivae intra muros mihi miserae videntur.
Hui, optime! Hic in rure psittaci non sunt.
Et consentio: aves in cavea non sunt ponendae. Cum puer essem, psittacum parvum (genere Melopsittacus undulatus) habebam; quamquam bene eum curare conabar, tamen triste erat quod longe volare non poterat.
Iam avem domi non tenerem; malim eas foris admirari, ubi esse debent.
Auctor XXVI sum, erravi: psittaci enim hic quidem adsunt, sed unius tantum generis: Psittacula krameri. Hae aves, e captivitate elapsae, nunc in urbibus habitant.
Librum bonum de avium, quas Plinius Aristotelesque memorant, inveni. Fortasse vobis quoque iucundus est!
Nuntium XXVIII Iucundissimum librum! Gratias ago tibi