Quamquam valde mihi placent colloquia quae in porticu publica habemus de philosophia, artibus, natura etc., Nonnullis diebus vix tempus invenio ut aliquid boni conferam his colloquiis.
Ergo propono hic de vita cotidiana loquamur: quid hodie agitis?
Ego incipiam: hoc mane in horto publico cucurri, ut corpus mentemque excitarem. Nunc caffeam bibo et exspecto sarcinam. Hac postmeridie unam ex epistulis Senecae legam, ut cras de ea disputare possim. Laborare hodie non debeo; diu non habui diem tam vacationem, itaque fruor quiete otioque.
Spero vos quoque diem bonum habiturum esse! Dicite, quaeso, quid hodie agitis. Valete!
Salvete,
Ipse quoque hodie epistulam legam Senecae ut cras commentariolum afferam. Heri autem cum in frigido posuerim massam aquae farinaeque fermentaturam ut dulcem hodie parem, aliquot horas agam in coquina ea spe ut ne frustra heri commixtionem molitus sim, quod saepe imperitus cum sim fermentandi cibi coctum minus quam opinatum esset produco. Mihi propitius sit Fornax!
Valete.
Obsesso aestu, solis obruto radiis, orbato legendi vi, mihi adsit Boreae frigus!
Bene scriptum, perpoeticum, auctor II! Hic quoque, ut aiunt, mox iterum valde aestuabitur. Me praeparo...
Propitie in nos hodie se gessit Iuppiter imbrifer, pluit tandem et aestus aliquanto reppulit. Est mihi nunc eum audire tonitruantem. :)
Amore captus, totos dies eam desiderans gero.
Quaeso, dic nobis plura, auctor V! Nihil est tam iucundum quam amor!
Mihi valde paenitet de his rebus loqui, latinitatis causa tamen calamum movebo. Nam quantae sint miseriae meae, tota culpa mea est. Vitam beatam amoris texatam timebam, nec coris desideria serio umquam tenebam. Cum eam rursum vidi mense praeterito, somnus excidit vitae dulcidinem vehens. Finem probationum modo expecto, ut ad eam rusurm aggrediam, veniam optans.
*tectam (texatam)
Si condiciones patiuntur, auctor VII, ei certe dic quid sentias. Seipsum verum esse sola via est, quae ad felicitatem ducit. Pro te orabo, bona tibi fortuna!
Per totam hebdomadem liberis coquo, in tentoriis in silva morans. Gratum iucundumque est, sed otium mihi fere omnino abest.
Rursus cotidie scribere coepi. Hoc ago libere, sine argumento et sine proposito, sed semper saltem DCCL verba scribo. Id mihi iam multum profuit, quia me ipsum melius intellego; id etiam aliis suadeam!
Macte assiduitate! Graecis/Latinis legendis et aliis vitae officiis impetrandis deest mihi copia vel voluptas eiusdem faciundi; sane otium non deest omnino, sed facundia adhuc parum adempta egeo temporis spatio ut aliquid concinne scribam
Salve, auctor XII, mihi quoque saepe deest otium ad Latinas litteras aliaque studia mea.
Illa scriptio quam in nuntio XI commemoravi, fateor, alia lingua est; tantus enim verborum numerus Latine (DCCL!) totum mihi diem absumat!
iogurtum cum avena edo, maxime mihi placet.
Hodie interfui nuptiis cuiusdam amici totum diem a mane ad vesperum, nil legi, nihilominus scribam cras in Senecae quaestione cum litteram hebdomalem iam legerim
Forte, auctor XV, ego quoque nuptiis cuiusdam amici interfui, sed die Veneris. Si hodie de epistula scribere potes, perbene; si tamen plus temporis tibi opus est, sane quaeso morare!
Hodie libro notissimo de scriptura Latina, quem Arnold ac Bradley composuerunt, studui, praesertim iis exercitationibus quae explicant quomodo 'quin' atque 'quominus' adhibeantur. Difficillimus est liber, eo magis quod magistro careo quominus de erroribus rebusque quae non intellego duci possim.
Olim cum otio fruendi mihi copia erat ipse quoque operam dedi libello a North Hillardque scripto ut lepidius latine scriberem et usque otium erat exercitationibus perficiendis delectatus sum, tamen fere dimidiam libri partem modo complevi.
Exercitationes eiusmodi valde iucundae mihi videntur. De libro in nuntio XVII iam pridem audivi eumque diu emere volui; liber autem in nuntio XVIII mihi novus est. Praeterea amicus quidam dixit librum quendam a Colebourn scriptum etiam bonum esse. Forsitan his exercitationibus in novo colloquio uti possimus atque responsa inter nos conferre. Vobisne id placet? Quem librum sumamus?
Ah nescio num otium foret mihi ad hoc quoque cum iam litteras Senecae tractamus, forsitan conabor utique.
Intellego, auctor XX. Mox colloquium faciam; si tibi libeat, adesto, sin non otium habeas, ne putes officium esse :)
Novum officium inveni. Labor ipse est similis, sed in hac societate plus occasionum crescendi. Quod melius est: aedificium eius in quo laborabo magna villa marmorea in silvis est!
cras vindemiae erunt in vineae patris amici, censeo totum diem a mane plus minusve occupatum iri: non est opus ingenio aut studiis meis aptum aut cui mercedis causa operam do sed semel in anno non displicet apud vites diem agere
Accepistine domi-factum vinum pro labore tuo, auctor xxiii?
Nondum auctor XXIV, paucis abhic diebus mustum machina pressum tandem rursum ad agros contulimus, pressura in cupis iam est ut merum fiat anno proximo, sed verum ut dicam, non ipse bibam, plerumque pater meus prandio cenaque poculum bibit; aiunt docti prodesse hoc saluti vitaeque longae, fortasse mihimet quoque faciendum!
Etsi ipse interdum bibo, tamen admiror tuam abstinentiam, quam non semper facilem est!
Audivi omnes utilitates vini ad valetudinem iam a medicis reiectas esse; ego tamen credo nonnulla commoda animi esse ex quiete ac candore quae inter bonos amicos bibentes oriuntur. Est enim, ut aiunt, in vino veritas.
Hodie abii avunculum visere ut "telespecula" eius reconcinnarem et ut saepe mihi evenit verbum hodiernum quomodo latine vertam cogitavi, id est, nuper scriptum, "telespeculum"; scitisne profecto quid sit, fortasse autem fieri potest ut cum instrumento quo imagines recipiuntur ex aethere modo videndae confundatur, sed illud dico quo imagines capiuntur et hodie quoque mittuntur aethere ut videri possint ubicumque gentium sis computatore. Plerumque utuntur his instrumentis ut loca tuenda possis interdum eminus spectare.
ad Auctor XXVI
Mihi non abest suspicio quin ea, quae de vini utilitate commemores, Vinum Magnum ad quaestum augendum propagaverit. Ego vero saepe coniurationes nefarias suspicor.
Salve auctor XXVIII! Ita vero, haud dubito societates quae vinum vendent semper res bonas et numquam malas declarare. Etiamsi ego bibo - nuntium XXVI composui - opto ut proscriptiones vini interdicantur, sicut proscriptiones tabaci iam vetitae sunt. Metuo tamen hoc non cito eveniet; recenter proscriptiones alearum iam non vetita sunt hic. Ut credi potest, numerus iuvenium deditorum aleae statim crevit.
Nihilominus, et fortasse censeas me stultum esse, credo utilitates vini, non pro sanitate sed pro relaxatione candoreque, verae sunt. Tamen moderationem tuam maxime admiror! Vale.
Quae olim scripsi de salutifera fama vini audivi cum aliquis nescio quem nomine fuisse loqueretur de causis ob quas in quibusdam orbis terrarum regionibus multo maior est numerus eorum qui plus quam C annos vitam agunt, et inter eas Sardinia invenitur, ubi mos est iam ante adventum Vini Magni unum aut duo pocula vini interdum bibi prandio cenaque, et causam esse eius sententia(cuius nomen non memini ut super dixi) polyphenolos ut nuncupantur in vino inventos, qui, ut aiunt, nescio ipse, saluti essent emolumento.
Dici potest tamen hosce polyphenolos quoque in aliis bibitis esse et fortasse inter alias causa sunt beneficiorum cafaei, quod hodie plerumque et abunde bibitur sed ruri centum abhinc annis multo minus.
ad Auctor XXIX
Vere illa commoda vini ad otium et animi libertatem pertinentia olim me delectabant. Nunc autem desino imprimis quod pater meus propter usum vini vita excessit. Tamen, ne superbus videar, eos qui vino utuntur non aspernor; est enim res pulchra.
Quod de proscriptionibus et aleis memoras, id non sine sollicitudine queror. Haec res in America miseranda est. Quoddam programma 'Cheddr' aleatoribus nuper pronuntiatum esse memini, cuius proscriptiones ad iuvenes intenduntur. Leges bonas de hac re habemus, sed auctores illius programmatis sunt iuris peritissimi.
Salve auctor XXX, videntur quidem polyphenolorum utilitates, saltem ex parte, comprobatae esse. Verum, ut recte mones, non in vino tantum reperiuntur: in ipso etiam musto inveniuntur, antequam vinum fiat! Fortasse igitur longa aetas Sardinorum non huic potioni sed vitae rationi salubri ac pleniore tribuenda est?
Et salve auctor XXXI. De patre tuo maxime dolendum est, atque ea causa continentiam tuam immo iustiorem ac facilius intellegendam reddit. Spero me verbis meis nihil tibi offensionis attulisse.
Quod postremo de alea dicis, magni momenti est: saepe enim res ad quendam "lusum felis murisque" (nescio quomodo hoc recte Latine dico haha) redeunt, ubi legislatores novas prohibitiones constituunt, quae vix latae iam callide vitantur. Haec, ut opinor, ipsa natura rerum est; nec aliud fere possumus nisi nos ipsos et eos quos amamus recte instruere et admonere.
P.S. etiam "ad auctorem XXIX" (in casu apto) uti potes!
Sane quidem, Auctor XXXII, modo una ex plurimis causis videtur coniectam esse ad eorum longiorem vitam explicandam, censeo multa communia esse cum senibus Iaponicis, fortasse etiam insularitas ipsa aliqua obscura ratione annos addit non singulis qua singulis sed generi/stirpi sicut corporum humilitas quae in aliis animalibus quoque nota est, sed plerumque reor victui maxime tribuendas rationes ut ais.