Porticus Publica

⚔️ De bello Israelitico

Dicite mihi quid censeatis de bellis quae in Iudaea hodierna gerantur.

Timetisne enim ne ad alteras terras attingat bellum?

quid censeatis de bellis quae in Iudaea

Calamitates gentium orientalium fanaticarum (utraeque) cura mea non est.

Timetisne enim ne ad alteras terras attingat bellum?

Nihil umquam accidit.

Semper alicubi bellum est. Mihi videtur nimium de eo sollicitari non sanum esse.

Quamquam bella saepe iis in terris audimus, paucis in decennis inmutatio orbis terrarum magna quoque facta est, ordo rerum politicarum in orbe qui extabat quadraginta abhinc annis cum nationes foederatae americae impetum in unam aut aliam civitatem facebant diminutus, caput mundi videtur ad orientem se paulatim motum.

Sunt qui dicerent pacem Americanam tandem ad terminum perventam et illum laqueum Thucydideum instare collo.

Auctor III

Civitates Foederatae modo destruxerunt officinas atomicas alte subteraneas in Persia et nemo quidquam faciet. Pax Americana adhuc salva esse videtur.

Auctor IV

Rideo talia legens

Consummatust.