Porticus Publica

🦉 De Verbis inusitatis ac iucundis

In hoc colloquio:

Scribite verba latina rara, inusitata, mirabilia, et definitionem latine addite.

Arietāre: aliquem percutere sicut aries solet 🐏

Scurra: homo qui elegans videri vult, sed ridiculus est.

Infitias ire: in dubium vocare; mirabilis locutio quod verbum *infitiae videtur apud antiquos modo una cum 'ire' hac in locutione

Floccus = particula lanae.

Floccī nōn facere = nil curare aliquam rem.

Cūcurrīre = cantare sicut gallus 🐓

Plautus et "frutex" et "fungus" utitur ad significandum "hominem stultum"

vilīcus, -ī (m.) - curator (villae)

Oppēdere (alicui) = crepitum ventris mittere in aliquem 💨

blaterō, blaterāre, blaterāvī, blaterātum:

1. (capri) balare

2. (homines) nequiquam verba effari

Habemus idem verbum in lingua Italica hodierna altero sensu adhibutum, profecto paucis abhinc saeculis ex Latina sumptum

Si prior sensus periit alterque manet: num igitur iam non sicut metaphora sentitur? an etiam nunc quodammodo ad pecudes referre videtur?

Minime, variae huius modi elocutiones sunt nugatoribus describendis quarum sensus originalis non facile intellegitur a locutoribus ipsis

Quam mira res, auctor XII!

Modo recordatus sum: nos Batavi quoque verbum "blaten" habemus, quod utrumque sensum verbi Latini complectitur - et caprorum et hominum. Contra meam expectationem, duorum verborum origo non est communis, si recte legi.

Non verbum sed proverbium quod inveni:

"in litus harenas fundere" - ad aliquid iam abundans addere

Hoc proverbium quoque valde placuit ex Senecae epistula hodierna:

"gladiator in harena capit consilium" - censeo si quis vellet universalem sensum proferre, id esse, propris manibus et oculis oportere in promptu rem quamvis considerare

Hahae, recens sunt multa proverbia de harena.

Osculābundus = quī multa oscula dat

Auctor XVII: Primum semisomnus legens putavi osculabundum "osculum" + "abundum" esse, haha. Sed id scilicet ex "osculo" additamentoque grammaticale componitur, sicut "moribundus".

Gurgustium, ī: domus miserābilis

Mordicus (adv.) : morsibus seu dentibus

cariōsus, -a, -um: putridus, fragosus.

Apud Catonem in libro de agri cultura legi. "Terra cariosa" significat statum terrae, quae in summo umida est, sed aquam non facile transmittit, quod antea diu sicca fuit. Etiam apud Columellam idem usus invenitur. Lexicon meum (Pinksteris) haec complicatiorem significationem non refert, sed Lewis et Short plura tradiderunt.

https://morcus.net/dicts/id/n6806

Nuntio XXI scilicet debet esse

hanc* complicatiorem significationem