Porticus Publica

📚 De circulo legentium epistularum moralium Senecae

In colloquio de libris iam proposui circulum legentium incipere et epistulas morales Senecae ad Lucilium legere. Ergo propono ut die XVII Martii primum colloquium habeamus de epistula prima, quam legerimus et discutiemus. Si velis mecum legere, quaeso responde.

Epistula prima hic invenitur: https://latin.packhum.org/loc/1017/15/0

Erravi! Scilicet propono ut die XVII *Maii primum colloquium habeamus, vel die Saturni proximo.

Amice, certissime tecum epistulas Senecae legere velim! Summum bonum est cum aliis de sententiis disceptare. Epistula ''De Vita Beata'' ad fratrem Senecae Gallionem scripta item me valde placet. Fortasse de hac epistula ulla tempore colloqui possemus.

Gaudeo quod mecum leges! Legamus epistulam ad Gallionem post primam epistulam ad Lucilium.

Sane, legam vobiscum 👍

Etiam ego vobiscum libenter legam et colloquar. Plura scribemus die Saturni!

Salvete, collegae!

Legistisne epistulam? Quid de ea existimavistis? Mihi quidem perplacuit, et maxime interpretatio mortis a Seneca proposita: non esse punctum quoddam temporis, sed omnes toto tempore mori. Id sentio magni momenti esse: scire oportet nos tempus fugere et numquam redire posse. Praeterea, sermo Senecae satis concisus est, tamen poeticus manet et iucunde legitur.

Nunc vos hortor, quaeso considerate et communicate quid in epistula sit memorabile: argumentum, linguam, praeceptum, ipsam formam? Vale, responsa vestra libenter exspecto!

consentiam, satis facilem lectu et ad rem magni utique momenti pertinentem, vix hercle quasi mihimet scriptam plerumque roboris experti ad res impetrandas quibus insit aliquid vitae bene agendae non modo nugis aut ludis, sicut hodie apud fortasse vix omnes in orbe terrarum cum apparet perdiffusa in animo necessitudo temporis mente extincta terendi ne vitae cottidianae taedium nos molestet

Recte dixisti, auctor VII. Video homines totis diebus ac noctibus machinis suis intentos esse, etiam liberos vix biennes, qui omne tempus vigiliae consumunt spectando imagines fulgentes, clamosas, nimis mobiles. Non credo ingenium humanum ipsum mutatum esse; sed multo iam facilius est, ut bene describis, mentem exstinguere. Olim certe aliquis labor erat legendi; nuperrime etiam spectacula praeparata videre poteras, sed intra certos domesticos fines; nunc autem ne momentum quidem est, quo cogitationibus cum solis vacare cogaris.

Praeterquam quod tempus, - ut Seneca monet, "unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit" - frustra teritur, cetera quoque vitae officia peiora fiunt. Me ipsum saepe deprehendi nugis captum, cum potius domi aliquid emendare, studiis operam dare, vel saltem animum reficere potuissem. Quidquid dicant qui machinis velut vitiis obstricti sunt, consumptio ista contentorum non est iucunda: non enim ad quietem creata sunt, sed ad animos capiendos retinendosque.

Non tamen omnia desperanda sunt: multos ex nostra aetate hoc tandem animadvertere et mores mutare video - ego quoque.

Quando hanc epistulam scripsit Seneca? Qui "causas paupertatis suae redditurum esse" dicit, et nisi fallor, valde pecuniosus factus est temporibus Neronis.

Hahae auctor IX, ille enim eam ultimis annis vitae scripsit. Aliquando rationem temporis mei perditi reddam—si potero, etiam ex balineo marmoreo in villa luxuriosa, ut Seneca.

Bene, epistolam ad Gallionem de vita beata proxima legamus, ut auctor II proposuit! Illa tamen longior est quam epistulae morales: vultne quis eam in duas partes legere, an uno impetu totam? Mihi utrumque placet.

Ecce tota epistula: https://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:abo:stoa,0255,014:7

Multo longior sane, conabor tamen, sed Graecis libellis legendis et aliis officiis districto temporis copiam necesse erit mihi ad hoc quoque impetrandum.

Mavultisne ergo eam legere in pluribus partibus, auctor XII? Et pluresne volunt legere epistulam ad Gallionem, an melius est ut redeamus ad secundam epistulam ad Lucilium? Quaeso, adiuvate me, amici, ut decernam: si enim aliquid proponam nec quisquam adsit, circulus cito fiet punctum :')

Sum auctor XII: Seneca adhuc mihi ignoto aliam litteram aliae non praefero, igitur par est mihi utram optare. Num in partibus necne, mallem totam legere prius quam sententiam proferre, sed si aliis minus placet die constituta ultimae parti possum nihilo minus quae sentiam edere. Atque si cui dubia interim oberint illi aderimus.

Quamquam nihil habemus firmi ad certum legendi iter, nihilo minus hodie septem capitula legi huiusce litterae. Etsi argumento ipso aliquid difficultatis praebere potest quibus philosophiae deest conversatio, miror facilitatem linguae, adeo ut fortasse qui Caesarem iam cognovit Senecam legendo delectetur sine gravibus grammaticae aut verborum dificultatibus.

Si saltem tu et fortasse auctor XIV mecum legitis, ego quoque ad epistulam de vita beata legendam accedam. Hoc die Saturni de ea disseremus?

Hoc die Saturni

Conabor adesse epistula perlecta, sum Auctor XV.

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Postquam epistulam ad Gallionem perlegimus, velim vos invitare ad quaestionem maiorem: quid ipsa vita beata vobis videtur esse? Num verba Senecae vos moverunt, aut vos offenderunt? Videturne vobis vita quam ipse depingit vere vivenda, an potius ideam quandam speciosam exhibere?

Licet etiam de ipsa oratione disseramus—quae sententia aut structura vobis insedit? Ubi cernitis vim rhetoricam? Et ubi forsitan obscuritatem?

Exspecto cogitationes vestras! Ipse incipiam:

Mihi valde placet Senecae propositum ut natura vitae sit gubernatrix. Ipse imaginem habeo, quae me saepe iuvat: vitam esse quasi aquam quae inter saxa fluit—non rigida, sed flexilis; non frangitur, sed viam sibi quaerit.

Sed in hac epistula Seneca omnia bona ad virtutem revocat, ac voluptatem comitem esse vult, numquam ducem. Contra, ego puto non esse indecorum si quis voluptatem quandam simplicem quaerit - sedere in sole in horto, se subducere rebus quae mentem turbant, vel etiam aliquatenus vino aut cibo sapido indulgere. Haec non pecudum sunt, sed humana!

Admiror quidem virtutem, et intellego cur Seneca eam summum bonum esse velit. Sed vita quae omnem voluptatem suspicione aspicit, mihi videtur nimis arida, fortasse etiam inhumana.

Quid vobis videtur? Licetne in vita beata quaedam voluptas - non ut domina, sed ut comes?

Valete!

Salvete vos quoque.

Confitendum est mihi eorum esse qui adhuc philosophia parum explorata sicut nautae in aperto aequore huc illuc a procellis perculsi sic a doctrinis magnorum philosophorum ipse in alto esse mari illo sapientiae, ergo quae proferam fortasse gerras visum iri.

Nihilo minus epistulam legens caput mihi videtur disseri sapientiae illae quae non modo apud Graecos Romanosve inveniri potest sed etiam apud Asiae doctos, duobus verbis saepe apud Hesperios nos nota, 'wu wei', etsi epistula hac praecipue ad unius vitam bene agendam pertinens non modo ad legem aut principium totius universi intelligendos.

Quocumque doctrinae congruant et quanto, aliquid verissimi praestare meamet sententia apparent, quamquam difficile mihi bonis sententiolis explicatu sit, rationem vitae ponendam esse et nulla alia fonte ac Seipso; dico Se littera magna adhibita ut non quae autumo confundantur cum "individualismo" ut dicitur, quo homines saepe credo falli ratos potestate propria vivere cum vero a variis extrinsecus imperantibus trahuntur. A Se regi, ut Seneca pulchrioribus verbis scribit, idem ac hos externos continuatim pellere primo deinde debiliores factos servos reddere animo suo.

Placuit mihi quoque magnam quidem partem litterae in eos saevitam qui anglice 'crabs in a bucket' saepe appellati sunt, invisores quasi munere suo fungentes iis qui conatum quamvis parvum faciunt ut turba se meliores concinnent simulantes se in superbos vim facere contumeliis.

Pauca ut de lingua ipsa addam, sicut sursum iam aperui, tironibus benignam at nihilo secus exemplar classicae uti nuncupamur linguae optimum.

Si alios volup erit mihi edere garritus, sunto, sufficiant modo. Valete!

Gratias tibi ago pro nuntio XIX, tam attente conscripto. Consentio tecum mirum esse quantum inter philosophias veteres Orientis et Occidentis conveniat. Quamvis Seneca nos moneat ne more vulgi vivamus, multa tamen apud eum leguntur quae cum aliis doctrinis consentire videntur.

Invito vos ut iterum mecum legatis: propono ut epistulam secundam ad Lucilium legamus. Valde mihi iucundum est inter eosdem studiorum socios hebdomatim legere et meditari.

Valete!

Epistulam legere hebdomatim videtur impetrabile, praecipue si brevem.

Videmur duo aut tres propalam adesse, fuitne epistula quam nuper legimus nimis longa fortasse nostrum aliis qui brevioribus legendis libenter interessent nobiscum? Secunda erit brevis, adestote!

Censeo idem: hae epistulae multo breviores sunt, et plerisque discipulis Latinitatis exercitatio iucunda esse debet. Etiam mihi - fateor! - epistula de vita beata paulo longior erat ut una septimana legeretur.

Omnes: quaeso, nobiscum coniungite hoc die Saturni!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Quid de epistula existimavisti? Consentisne cum Seneca, qui putat multos auctores legere non utile esse, quia minus intellegitur?

Mihi quidem praeclarum visum est quod probatos legendos suadet - quorum ipse hodie pars est. Etiam monet paucos legere auctores; quod nos quoque facimus, dum hic solas epistulas eius tractamus.

Tamen, etsi assentior quod quaedam scripta, praesertim quae per saecula laudata sunt, pluris facienda sint, non arbitror "ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum" per se vitium esse; legere quid alii probent sine proprio iudicio, mihi videtur pecu sequi - quod Seneca ipse quoque in epistula de vita beata reprehendit.

Placet doctrina qua epistulam claudit, quamquam non penitus eius sit:

Quis sit divitiarum modus quaeris? primus habere quod necesse est, proximus quod sat est.

Saepe incido in illud vitium: non aestimare quae possideo, sed semper ea agitare quae haberi possunt. Haec sapientia haud dubie est retinenda.

Valete!

Salvete omnes,

Epistula haec fortasse hodie magis ac viginti modo annis adhuc et prioribus videtur nobis argumentum alicuius momenti praebere cum ecce, inspicens in computatore meo, video opimam copiam forma immateriali librorum prompte mihi si volup est legibilium, cui sane non displicet hoc instrumento libros legere aliter ac iis qui minime ferunt nisi tangibiles.

Alicuius dico momenti cum Seneca ipse aut hercle Crassus ille opulentissumus si avidus fuisset legendi nusquam adeo aut facilius aut talem magnam copiam librorum sibi comparare potuissent ut nobiscum quibusvis computatorem in palmo habentibus certarent.

Quae cum ita sint, forsitan multis nostra aetate Senecae monitus videretur etiam mirabilis quibus legendi cupiditas saepe deest omnino.

Possum ipse tamen confiteri animi iactatione illa ut a Seneca nuncupata est non praeter modum trahi, saltem quod ad legendum pertinet, quos quidem magni momenti libros lego, relego saepe, quos minoris momenti pendo, non sino detrahere in "aliquid vagum et instabile" modo incipientem modo in remotam aliquam diem conferentem. Sunt sane quos incepi et non perlegi, non multi tamen.

Sed sicut Auctor XXIII dixit modo non eo quod turba iudicet dignum lectu libri optandi nobis, etsi diceret aliquis paene necesse id fieri cum nos aliquo pacto libros elegimus apud innumerabiles prius quam certiores facti simus quiquid boni insit scriptum nostrismet oculis.

Bene scriptum, auctor XXIV! Videtur nos eadem de hac epistula sentire. Fortasse tempore Senecae erant divites qui multos libros collegebant, sed paucos legebant; id forte Senecam vexavit, cum antea raro accideret. Nihilominus non puto suis timores esse iustificatos.

De tertia epistula die Saturni loquamur! Editionem Teubnerianam Epistularum ad Lucilium emi, itaque cum gaudio exspecto eam in libro vero legere, non in chartis disiectis. Valete!

Euge huiusc' emptionis! Teubnerianas ipse magnopere colo(quamquam forma immateriali) et utcumque opus sit operas cuiusvis legere eas quaero.

Quamquam fateor earum apparato critico excellento raro uti, nihilominus mihi quoque editiones Teubnerianae maxime placent :)

Salvete! Placuitne vobis epistula? Mihi certe, sed non facile est multa de ea dicere. In hac epistula Seneca aperte simpliciterque scripsit, etiam simplicius quam solet. Claram sententiam exposuit, quam approbo: enim parum amicis dicere malum est, sed nimium ignotis dicere peius. An omnia vos quoque probastis, an putatis quaedam esse quae Seneca erravit?

Salvete, salve Auctor XXVIII,

Placuit sane, sunt certe quaedam digna memoratu, sicut illud Pomponii relatum.

Primum vellem etsi non ad epistulae ipsius argumentum pertinentem in conspectu ponere locutionem istam Senecae mihi inopinatam

quomodo obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' salutamus

Miror hoc dictum, quamquam fortasse ipsimet ignotum modo, quod censebam dominos vocare quosvis temporibus uti dicuntur mediae aetatis in usu venire post aetatem classicam, cum antea(quod novisse me rebar) "dominus" adhibebant stricto sensu servi tantum ad superiores appellandos. Fortasse omnino pessume memini.

Ad argumentum ipsum, nihil novi sub sole eius verba nos monent, hodie quantos inter amicos numerare possumus sensu Senecae? Cum quibus quaecumque animum vexent nobis aperte loqui est?

Haec autumo quod nonnullos idem sentire videntur mihi.

Si iudicandum est ut monet ipse, facilius dictu quam factu histrionum instar publice se habentibus fere omnibus ut lepidius vitam agant sine multis querellis detrimento autem iis bonis quae vera assidue culta amicitia porrigeret.

Sane, hoc videtur praecipue in magnis urbibus ubi hominibus nihil obest propter divitias nullam omnino amicitiam neque colere neque quaerere, fortasse in multo parvioribus est adhuc facilius hominibus se aliis offerre sine velaminibus.

Partim quoque culpandi fortasse habitus et mores nostrorum qui nimis viros seiungunt a cultu maioris boni quam exempli gratia potus una semel in mense in taberna bibere.

Gratias tibi ago pro cogitationibus tuis, auctor XXIX! Epistulam iterum perlegens, una cum tuis verbis consideratis, sententiam Senecae mihi magis magisque gravem videri coepi. Aliquando postea, cum plus temporis habebo, alias quasdam meditationes communicabo.

Interim, progrediamur ad epistulam quartam legendam eamque die Saturni tractemus.

Vale(te)!

Salvete sodales,

Pauca de textu ipso vellem proferre sultis. Primum, scitisne qui Chaerea sit? Non teneo memoria nec quo pacto Gaii Caesaris intersit, quamquam argumento ipso intellego ad eius mortem attinentem.

Secondum, ut saepe evenit etiam cui multos per annos studuit linguae, ista frequens elocutio Senecae me confundit, 'nemo non'. Per Iovem quamquam profecto aliter offendi, haud intelligebam cum legerem «neminem non» servum habere in eum vitae necisque arbitrium, donec nihil fere aliter ac "omnis" significare tandem comprehendi. Vah!

Caput epistulae placuit non secus ac aliarum, semper fere ad idem pertinentium sed haec ad unum illa ad alium aspectum, fortassis eo quod quasi tempore Senecae mutatis mutandis nosmet ipsi vitam videmur agere, congruentem quodammodo, aut necessitudinibus homines ubique affici iisdem, alii maioribus alii minoribus quibus Senecae monitus sempre virides fulgentur.

Utrum Lucilio similiores sunt nostra aeteate homines an cuivis vita magis quam mors metum inicit? Haud scio an altero similiores.

Valete!

Salvete collegae, et salve auctor XXXI,

Dubium de Chaerea me delectavit: mihi, dubium primo non de Chaerea sed de Gaio Caesare erat; postea intellexi Senecam, scilicet, ad Caligulam, et non ad auctorem commentariorum de bello Gallico, spectare, quod ex contextu (etiam ex nomine Chaereae) patebat. Iuvat tamen videre quam saepe nomina ipsa nos fallere possint.

De "nemo non" recte miratus es. Cicero quoque ea saepe utatur. Est quasi "omnes", sed cum tono paulo... acriore, nonne?

Dixisti recte: nosmet ipsos in his litteris invenimus, quasi mutato solo non mutatis hominibus. Ego vero miror an Seneca non subinde nimis facile de morte loquatur. Parumne tribuit fragilitati humanae? Sed fortasse hoc ipsum est consilium: ut verbis duris nos ad robur animi compellat.

Unum addam: locus ille de divitiis naturae lege compositis — "magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas" — mihi resonavit. Hoc enim, ut ita dicam, est alter latus eiusdem doctrinae: si vis libere mori, disce sobrie vivere.

Quaestio praeclara est utrum homines nostri temporis magis vitam quam mortem timeant. Certe multos hodie perturbat rerum publicarum status et mundi incerta condicio; sed haesito num hoc quoque proprium sit nostri temporis. Turbatio, ut opinor, non temporum sed hominum est; fortasse vero est quod iam nuntii terribiles celerius ad nos perveniunt.

Valete!

P.S. ad auctorem XXXI: Haec colloquia, quamvis temporum spatia dividant, animos coniungunt. Gratias tibi ago. Spero plures lectores nobis se adiuncturos esse; interea hae sermones mihi iam valde placent.

Scilicet, die Saturni loquamur de epistula V ad Lucilium. Ea hic invenitur: https://latin.packhum.org/loc/1017/15/0#4

Omnes: etiamsi antea nobiscum non legisti, libenter nobis coniunge!

ad Caligulam

Aaah teneo nunc et eum inveni Chaeream, Cassium nomine, gratias tibi.

Mors an vita sibi potius metuenda videatur hominibus nostrae aetatis in dubium posui eo quod ambages et inopinata rerum inmutatio uno aevo fortasse terrore mortis implent animos altero autem aevo vitae, sicut quem vivendi magis taederet quam moriendi.

Est quodammodo res praecipue humana: ferae aut pace aut bello vivere semper summum bonum, homini autem, quamquam natura animali idem necesse est aliquando fieri praecipue cum periculum comminus sit, animi labe quadam sicut tabe horror vivendi incidit.

Gratias tibi quoque pro colloquiis, vale.

Hac in re autem Graeci Romanos vincunt, quia nemo iucundius scripsit quam Aristophanes.

Ignoscite! Nuntium xxxv ad alterum colloquium pertinebat.

Noli curare, auctor XXXVI. Libenter iterum nuntium mitte in colloquium aptum; puto colloquium de libros quos legimus esse.

Salvete omnes,

Duobus si opus esset verbis epistulae summam edicere, nolite, quaeso, suscensere, si μέτρον ἄριστον sint quae primum venere in mentem, quod dictum inveni non apud Stoicorum quemdam sed apud Cleobulum Lindium ex septem sapientibus Graiis unum qui ante aetatem classicam vitam egere.

Nam argumentum epistulae ad id pertinet quod mihi videtur quasi panaceam philosophiae eticae, summum et optimum medium metrumve invenire quo inter extrema vitae nostrae possimus viam invenire labibus expertem.

Sane, hac epistula Seneca Lucilium docet quod vitae publicae praecipue refert, quo modo optime secundum Stoicos habere se oporteat in viis forisque extrinsecus, sed mutatis mutandis metro istoc egemus in fere omnibus ambagibus vitae.

Ut nunc magis Seneca tenus argumentum oppetam humiliter, memini hercle comas mihi tondendas tandem! Fuit mihi in schola olim magister qui in duobus extremis se habebat capillis tenus, cum alias longos longioresque in dies mensesque simul cum barba videre erat nobis usque ad umeros et pectus fluentes ambos quasi aereae imagini similem ex iis pulchris a Graecis fabris factis qui sempre comas barbamque passas effingunt, tum postero die omnino ad cutem tonsum offendebamus.

Conor ipse sane frequentius comas lepide tonsoribus componendas praebere, etsi minus quam ex more, et barbam hebdomatim more Gallorum concinnare.

Olim habitus sane mos erat curatius servare foris quam hodie, ergo minoris momenti pendimus mores publicos hodiernos.

Valete!

Salvete!

Ignoscite, heri contra expectationem negotiosus eram, et mihi tempus ad scribendum defuit. Hodie tamen adsum!

Epistula haec rursus praeclara est. Seneca bene intellegit id, quod plerique philosophi non modo ante eum sed etiam post eum non animadverterunt: eos quibus sapientiam communicare velis, ad te attendere vix posse nisi et aspectu et habitu placeas. Hoc tu, auctor XXXVIII, probe summisisti; comparatio tua inter hanc sententiam et statum capillorum tuorum mihi valde arrisit. Ego quoque, ut videtur, ad extrema in hac re nonnumquam propendeo: nam septenis diebus capillum ad quartae partis digiti mensuram retondeo. Si aliter facio, idem quod tibi mihi quoque evenit; hanc igitur viam elegi.

Etiam de sermone epistulae aliquid dicendum est: quamquam plane excelsus est atque interdum etiam floridus, tamen est strictus, verbis communibus innixus, et legendi suavitate refertus.

Mihi vero mirum videtur quod hoc ipsum “lucellum” quod nobis communicat, iterum ad philosophiam orientalem proxime accedere videtur. Non sum peritus Buddhismi, sed, quantum intellego, hoc ipsum est quod illa doctrina cordi habet.

Valete!

De sexta epistula die Saturni loquamur!

Salvete socii,

Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt. Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt.

Mirum quantum sane inest veri huic, quamquam exempli gratia anglice loquentes aiunt quoque emendando cuivis primo necesse esse nosse quidnam emendari opus sit, saepe homines refugiunt et singillatim et civitates totae, quasi vulnus accepturi ipsa mali confessione qua adgnoscerent se haud semper sui compotes fuisse et nonnumquam errasse.

Verum ut dicam, non bene intellegi quidnam sibi voluisset hac:

Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt. Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit. Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa.

Quae ad sapientiae communicationem dixit, difficile esset non consentire, est quasi natura hominum conferre cum aliis, quamquam saepissime hodie non semper adsunt praesto qui eadem colant ac nobis, sicut cultum linguarum antiquarum apud nos hoc in foro: praeter istud, nullis cum necessariis possum haec conferre.

Ista sententia ex epistula mihi maximi momenti visast:

plus ex moribus quam verbis

Hoc facile censeo sententiam videri posse unam ex iis quam invenire potes in vexillis universitatum aut societatum virtutem quandam affectantium. Conabor memoriae mandare.

Sat dixi, valete!

Salve auctor XLI,

Die Saturni iterum scribere non potui, ergo hodie respondeo.

Gaudeo te epistolam Senecae diligentissime legisse et multum tuis animadversionibus assentior. Credo partem, quam tibi obscuram fuit, ad priorem epistolam referri, in qua Seneca docet verbum “amicus” saepe adhiberi pro simulacris amicitiae, non pro vera fraternitate et fide mutua.

Cur tamen repens mutatio in animo Senecae evenit, ut in hac sexta epistula se ad Lucilium aliter gereret? Fortasse casus quidam vel progressus animi privatus causam dedit, quem antea non agnoverat.

[…] longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.

Quod ad experientiam attinet, plene cum Seneca assentior: praxis vitae non solum leges et doctrinas sed etiam praesumptiones nostras penitus repellit. Multo magis expedit vitam agere quam libros tantum perscrutari.

Vale!

ad priorem epistolam referri, in qua Seneca docet verbum “amicus” saepe adhiberi pro simulacris amicitiae, non pro vera fraternitate et fide mutua

ita vero, sed praecipue ista sententia me confudit

Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit.

non teneo quomodo congruat cum priore sententia

gratias tibi nihilominus pro nuntiis, vale!

Salvete omnes,

His diebus ruri versor, itaque tempus legendi non habui. Quid si die Saturni proximo conveniamus ut proximam epistolam legamus?

Ain proxima hebdomata? Esto. Si mavis possumus quoque diebus Solis hebdomatim legere.

Quanti sumus adhuc? Duo modo reor

Salve, auctor XLV,

Ita vero, credo nos hic duos solos esse. Dies Solis mihi quidem saepe facilior est; ergo de septima epistula die XIII Iulii loquamur!

Fortasse tempus est alios ad hunc locum invitandum. Primum habeo amicum Latine doctum qui saepe dicebat se ad nos velle accedere; eum rursus adhortabor. Praeterea, ex aliis locis interretialibus, ut ex r/Latin, quosdam adducere possumus. Censeo id non ante sed post conventum nostrum proximum faciendum esse, ut nuntii hic novissimi de epistula ipsa loquantur et ergo facile sit participere.

P.S. de nuntio XLIII: Nec ego plane intellego... Mox, cum epistulam proximam legero, rursus inspiciam. Fortasse apparatus criticus opus est.

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Initio falsum mihi visum est Senecae consilium, ut turbam praecipue vitandam censeat; paene videbatur aut superba aut misanthropica. Putabam illum sequi condicionem suae aetatis: spectacula crudelitatis, vulgus ad scelera concitandum.

Sed epistula progrediente, mutatur argumenti pondus: non ipsa turba est periculum, sed vis eius in (ad? apud?) animos nostros. Facile infunduntur nobis mores vitiaque aliorum. Non iam quaestio socialis, sed interior est: animum fragilem a corruptionis procella vindicare vult Seneca.

Hoc etiam mihi accidisse scio. A quibusdam me segregavi, non quod eos oderam, sed quod intellexi ut nec illos corrigere possem, nec me sine corruptela manere. Imago aegri, quam Seneca proponit, apte convenit.

Ergo hic Stoicus "secessus" sine dubio non odium hominum significat, sed sanitatis moralis custodia est. Quamquam initio dubitabam, nunc existimo hanc epistulam maxime mecum consonare ex iis quas adhuc hic legimus.

Vos quid censitis? Valetne semper hoc iudicium Senecae? An interdum etiam utile est turbas invenire, ut tam fortiores fiamus? Nam nemo vitam totam auribus occlusis degere potest.

Valete.

Salvete sodales,

Turbam ait quasi cloacam vitiorum esse nos admonens Seneca, nimisne in eam saevit necne? Haud veritati morem gererem si negarem sicut lege rerum humanarum multos ipso facto qua multis pessumam partem esse.

Exitus lege illius Pareti nuncupandus fortasse, quae tunc et nunc imperat in rebus humanis mutatis mutandis. Oportet tamen subicere turbas non sempre easdem, sunt tempora et regiones ubi peior, melior autem in aliis.

Romae turbam plerosque videtur Romanos magnopere contemnere, memini ipse et Sallustium et Tacitum praeter Senecam nostrum plebem urbanam pessumis verbis petere. Fortasse necessest ut fiat, non modo ea lege supra memorata sed quoque nutu potentium ut placidum vulgus sit seiunctum a cultu virtutum.

Quorum de "ludis" gladiatoris et caedibus nos certiores fecit horrescunt sane homines nostrae aetatis, sed volvo in animo num quibus horrescunt moribus aliquid firmi insit aut adeo inmutari possent ut rursum ad cruorem antiquum redirent. Nostra aetate habemus eorum vice videoludos, pelliculas, etc..., multo sane humaniores re, vero ad eandem cupiditatem pertinentia.

Seiungi a turba hodie fortasse partim facillimum partim difficillimum factu haud paradoxice dico, est cuilibet facilius domi procul ab omnibus ea quae cupit colere, sed mediis cummunicativis multiformis facilius quoque obsidetur ut eadem patiatur ac si in viis et foris versetur.

Iudicium Senecae tamen ut Auctor XLVII politis verbis descripsit autumans esse custodiam sanitatis moralis comprobo.

An interdum etiam utile est turbas invenire, ut tam fortiores fiamus?

Si fere tabe aegrotaturos ducimus quos turbas frequentare sibi statuisse, fortasse quoque sicut cum quis aliquis viris exempli gratia varicella affectus primo debilior deinde et sanus et immunis fit, eo fere modo fortiores fimus nos cum turba nonnumquam commiscentes.

Valete!

Recte dicis, auctor XLVIII! Comparatio tua cum varicella mihi placet; et recte, ut opinor, rem contemplaris: tumultus modicus turbis salutaris est, nimium autem nocet.

Die Solis proximo de octava epistula colloquamur. Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

In hac epistula Seneca se excusat quod ab hominibus recesserit: non otiosus est qui se subducit, sed aliter, atque, ut ipse ait, pluribus, prodest. Nam non modo ab hominibus et a rebus recedens, consilia salutaria scribit, quasi medicus qui medicamenta prius in se ipso expertus est. Scilicet, haec epistula superioris continuatio est: ibi enim Seneca de periculis turbae monebat; hic demonstrat quid post secessionem fieri possit.

Non omnibus, neque semper, eadem facultas secedendi quae Senecae nostro fuit conceditur: otium, doctrina, securitas inaequaliter distribuuntur. Verum his condicionibus positis, recte se defendit philosophus. Ostendit enim non esse misanthropiam sed aliud genus officii, si quis ab hominibus recedat ut utilius pluribus consulat. Mihi quoque videtur qui bene cogitat scribitve, plures hominesque diutius iuvare quam qui in cotidianis negotiis occupatur, quod ipsum experimur, cum post tot saecula nos quoque instruat!

Sed praecipue notanda sunt quae de fortuna disputat. Ea enim quae bona videntur, insidiae potius sunt. Non habemus illa, sed ab illis haeremus. Eleganter dicit Lucilius: "Non est tuum fortuna quod fecit tuum." Hic paradoxus cor totius epistulae tangit: vera libertas in eo sita est ut nihil nostrum putemus nisi quod nobis erui non potest. Atque hoc ipsum consilium Seneca sequitur: ab externis bonis recedens, ad interiora se convertit, unde stabilius auxilium et sibi et aliis praebere possit.

Valete!

Salvete socii,

Auctor L fere omnia quae in animo habebam de epistula hac bene recensuit: est sane cuius disputavimus hebdomata superiore continuatio.

Fortasse pretium est, cum Senecae copia otii et "philosophandi" abundans fuerit ea fortuna quam nos monet parum pendere, respicere quoque quomodo oporteat se gerere more Stoicorum adversa autem fortuna cum incidat vitae non hic illic sed totae id est exempli gratia vitae eius qui servitudini est natus aetate Senecae, hodie cui ope familiari minima nacto paucae sunt opportunitates otio fruendi ad superiora perscrutanda.

Equidem iam iis monitibus Senecae cum ait exempli gratia homini sat esse culmo tegi aut quos legimus in aliis epistulis possumus conicere quomodo. Non credo Senecam quemvis eorum quos supra memoravi monuisset certare ut vitam rebus "mortalibus" plus reformaret quam iis animam bene cultam petentibus, fortasse exempli gratia ut exemplum hodiernum memorem ei qui vias et fora mundat non tantum quaestus opulentior quaerendus qua opulentior sed tantum ut melius se habeat "conscientia" ut Lucilli verbo utar, etiam si fortasse pauperior fit pecunia aliud quaerens negotium.

Memet quoque res attigit, si domum, parentes et oppidulum relinquam peritus cum sim artibus "mercabilibus" dicamus fortasse opulentior fiam, pretio autem animae sanitatis fortasse minimo.

Paucis verbis fortasse audacter dici potest quoque Seneca et puto Stoicis tenus rem publicam fere omnino non curandam, non odio sed vero indifferentia vel aequo animo quasi tempestates aut procellas ab quibus tegere se licet sed non eo animo ut repellantur aut mutentur.

Valete

Ita prorsus sentio de illa parte ubi dixisti, auctor LI, opulentiores fieri posse, pretio tamen animae sanitatis. Saepe ipse quoque haereo: scio alios esse qui maiorem mercedem offerant, nec dubium est quin his accedens ditior fiam. Sed hic labor - praesumo! - iucundior est et domus non procul abest.

Verum tamen, interdum cogito: fortasse haec ipsa pecunia me tandem ex urbe educat, in rus, quo animum meum iam pridem trahit desiderium.

Epistulam nonam iam coepi legere; gaudeo quod die Solis de ea disseremus! Vale.

Salvete socii,

Sensum amicitiae quem descripsit in epistula congruere censeo ei quem in priore quadam iam legimus, si plane teneo. Esse, sapienti quidem et "veram" ne confundatur cum "temporariis"(ipso facto falsam) ut ipse admonet, hominum coniunctionem ullis vicissitudinibus aut egestatibus aut quaestibus petitam. Videtur equidem sua sententia congruere cum Epicureis: verum tamen ambigebam paulo legens Senecam cum quid intersit cum Epicureis conatus est explicare.

Caput videtur esse Epicureos amicitia non indigere Stoicos vero curare sed quasi ut sibi ne desit pars quaedam vitae vivendae ea tamen conditione ut ii quoque non amicitia "egeant", quamquam "opus sit". Ecce, ista verba vel voces confundebant me:

Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re. Egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.

Rebar enim "opus esse alicui aliquo" et "aliquis eget aliquo" fere eundem sensum proferre. Sed ab eo cum coeperit Chrysippi distinctionem aperire videtur mihi differe sensu: teneo, ut credo, quidnam sibi velit etsi verbis paulo obscuris: ut fons ab qua aqua abunde profluit non eget alveo in quem aquam possit emittere, si habet tamen implet, eo fere modo a sapiente Stoico "profluit" inter alia cupiditas amicitiarum colendarum et comparandarum attamen ipso non egente et vel sit vel desit se contento.

Esto, quamquam fortasse ista "naturalis inritatio" non omnes pariter afficit, et cupiditatem appellare posse videtur obici Stoicis ut inopiam quam omnino volunt extra se positam.

Teneo nihilo minus quid intersit.

Praeter caput epistulae ad amicitiam pertinens vellem vocem istam reducere:

Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.

Pertinetne ad quemdam doctrinam aut fabulam? An fortasse Stoicorum est?

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Spero vos bene valere. Hanc epistolam lente, per plures dies, in silva legi. Quae voluptas!

Sentio nos ad ipsam Stoae essentiam prope accedere. Seneca sapientem describit, qualem illi esse volunt: non affectibus vacuum quasi saxum aut machinamentum, sed eum qui eosdem motus animi ratione temperet ac moderetur. Non enim sentit minus, sed melius; nec amicitiae eget, sed tamen amat verae amicitiae gratia.

Longitudo ac vehementia Senecae oratio in hac epistula indicat rem esse ei praecipuum, quod me movit; et scilicet epistula longa sit, tamen facilis ad legendum fuit nec me umquam taeduit.

Quod de Iove dixisti, auctor LIII, mihi in memoriam revocavit opinionem, quae apud Stoicos, immo fortasse iam ante eos, recepta fuit: mundum per certa tempora exuri ac renasci. Videtur ergo verisimile hunc locum ad talem rerum conversionem spectare. Cursim quidem quaesivi, et nonnulla reperi quae huic sensui suffragari videntur; sed necdum aliquid tale quod pro testimonio certo afferre audeam.

Valete.

Recte conicisti auctor LIV, parum quaesivi locum et inveni hoc apud Diogenem Laertium de vita Zenonis scribentem eiusque doctrinam, Latine versum ex editione Firmin-Didot:

Unum idemque esse Deum et mentem et fatum et Iovem multisque aliis appellari nominibus

Principio igitur illud cum esset apud se, substantiam omnem per aerem in aquam convertisse...

et paulo prius

...quod igitur patitur, sine qualitate esse naturam materiam; quod autem faciat, rationem quae in ipsa sit, hoc est deum, esse; hunc enim, quippe sempiternum, per ipsam universam singula creare...

...differre autem aiunt principia et elementa: nam illa quidem ingenita esse et corrumpi non posse, elementa vero per igneam evaporationem corrumpi...

Cum mecum volvo videtur partim quoque congruere cum doctrina Chrestiana/Hebraica in libro Generationis, esse principio apud se, omnia creasse, et cetera....

Idem ac tu cogito, auctor LV: ea quae legimus, cum traditionibus Abrahamicis congruere videntur. Quoniam ambae, sicut dicis, primum 'esse per se' affirmant, et omnia a prima causa creata esse docent.

Sed mihi videtur subtile discrimen in conceptu Dei: Stoici Deum, seu ratio si placet, semper existentem et necessarium coniunctumque cum natura putant; Christiani porro Deum hominibus similius esse credunt, et, si non fallior, corde menteque sentirentem. Namque secundum doctrinam Christianam dicitur (Gen. 1:27):

Et creavit Deus hominem ad imaginem suam.

Vale!

P.S. Scilicet, die Solis colloquiamur de epistula X. Fugit, quidem, irreparabile tempus! :)

Salvete sodales,

Primo cum coepissem epistolam legere paulo miratus sum Senecae verba quod videbantur mihi discrepere cum quibus hebdomata priore legeramus de amicitiis quaerendis, immo vero minime funditus sententiam cum exploravi: hic admonuisse est dicere nobis adversus periculum contrarium id est solitudinis hominis quem sapientia adhuc parum tegit a se ipso. Lucilius tutus Senecae apparet ex quibus dictis ipse nos certiores facit, secum paratus vitam agere.

Multos vero recte ait parum tutos acie instructa horum hostium qui in mentibus nostris conatus faciunt lacessentes in "aseitatem" quantocumque parva sit nostram. Dici potest turbam non modo in foris et viis nos turbare posse sed habemus intus aliam speciem turbae non materialem. Et sane confitendust mihi contra nonnullos eorum certamen commissum.

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Sic est, non muto sententiam: epistulae Senecae prestabiles optimaeque sunt! Haec, quae denuo in silva legi, quoque perplacuit; sermo fiduciam prae se ferebat ac numerositatem habebat, et Cratis argutiae quoque me delectaverunt.

Ad rem: cavendum ne nimis soli simus (etsi ad epistulas veteres legendas secedes, hahae), ne nobis ipsis nimis credamus. Soliloquium, nisi mens iam constans est, saepe in vitium labitur. Adsentior igitur sententiae Senecae.

Si licet ad exemplum practicum transeam: amicus meus his diebus se male habet, et ego cum amica utriusque nostrum de eo sollicitamur. Itaque mox eum visitabimus. Talia enim tempora, puto, optime superantur cum aliis versando. Homo inter amicos convalescit.

Valete!

Salve, care auctor LVII,

Haud multo post te ego quoque responsum meum misi, colloquio non renovato. Mirum quam simile legerimus: mihi quoque enim primo parum consentire visa sunt verba Senecae cum iis quae in superioribus locis dicta sunt de amicitiis. Sed, ut recte mones, diligentius inspecta sententia bene cohaeret.

Vale.

Prius dicere oblitus sum, sed sane epistolam XI die Solis tractabimus!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Epistula haec iterum brevis erat, sed mihi placuit.

Quamquam rubor in vultu hominum indicium esse potest eos de re, quam agunt, curare, non intellego cur Seneca tantopere in hac quaestione versetur.

Illa tamen pars, qua monet ut virum bonum sapientemque semper ante oculos habeamus ad consilia recte dirigenda, mihi magis profuit; nam id interdum facio, exemplar illud perfecti sapientis mente fingens. Hoc consilium mihi interdum prodest ad recte faciendum, etiam (immo praesertim) cum iam sciam quid facere debeam.

Valete!

Salvete socii, salve auctor LXI, gaudeo tua legens,

Placuit aliquae audisse quae nos memorant apud illos Romanos quoque imaginem roboris et austeritatis saepe praebentes humaniores et nobis fortasse notiores animi affectiones fuisse, verecundiam in contionibus, ruborem tremulaque crura, et cetera.

Quae admonet inoppugnabilia tamen lenienda arte exercitationibusque. Est ut ait ipse magis novitas rei quam res ipsa unde affectio nos corpore turbat. Fortasse non omnia omnino inoppugnabilia meamet sententia, censeo mentem adeo temperari posse ut ea duce exempli gratia in contionibus omnino demere possis quas super memoravi affectiones.

Non equidem omnibus impetrandi copia tamen, memini apud Livium exemplar illud Gaii Mucii qui dextram in ignem ante Porsennam Tuscorum regem iniecisse ut demonstraret quantum inesse virtutis iis qui regem morte petebant. Nescio utrum bona fide narrata necne, nihilo secus valde difficilius mentem ducem adeo validum reddere ut membris imperet sibi mortem consciscere ullis eorum defectionibus ut dicamus, id est, se a foco recipere in tutum iniussu mentis. Ruborem in contionibus tamen vitandi copiam faciliorem adeptu credo, fronti imperare ut "adsistat in acie".

Volup quoque fuit certiorem factum esse Sullam illum non modo aspectu fuisse "aspera rubedo, albedini sparsim intermixta" ut locum afferam apud Plutarchum inventum sed habitu quoque rubicundorum ut loci communes vulgiter commemorant. Haha!

Quae in parte inferiore ait locum Epicuri memorans approbo et videntur par esse quibus in epistolis superioribus legimus, est instrumentum ut dicere possumus quo nos possimus pedes in bonum iter intendere; perfecto sapienti opus non est, cum autem non sumus, adiuvamur ut sapientiores simus. Fortasse quoque dici potest hoc esse emolumentum in effigibus deorum insitum, id est, quamquam eo veni potest ut effigies deos ipsos perperam ducantur, eo fere modo eorum effigies possunt quoque verecundiam inicere in homines ut melius se gerant.

Valete!

Bene dictum, auctor LXII! Adsentior: singulare quiddam est ex veterum scriptis cognoscere quam parum mutata sit hominum natura. Id vero, quodam modo, solacium est: tot ante nos easdem cupiditates sensisse, eadem pericula pertulisse; igitur nos quoque eadem certe feremus.

Igitur, epistulam XII die Solis tractabimus! Vale.

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Primum dicam verbum "vilicus" mihi prorsus novum fuisse; neque tamen id sine voluptate cognovi, et in colloquio de verbis inusitatis ac iucundis communicabo.

Deinde, totius epistulae vis ad illud vetustissimum praeceptum redit, quod tot saeculis repetitum numquam tamen satis auditur: "memento mori". Non est hoc praeceptum quod nos iamdiu lateat; at, ut opinor, animus humanus tali admonitione numquam satiatur, semperque gratum est de brevitate vitae commoneri.

Quod autem maxime mihi placuit in epistula hac est quod Seneca sapientiam non sibi propriam retinet, sed velut publicam facit:

quod verum est meum est

Hoc vere magnum est, ut quisque id quod recte dictum sit pro patrimonio generis humani accipiat. Cavendum tamen est ne quis sententias alienas temere ac sine iudicio recitet: non satis est verba sonantia tractare, nisi simul ratio ipsa comprobata sit et assensus ex animo detur.

Itaque, primum librum nunc perlegimus! Quamquam levissima res videtur, tamen haud parvum fructum ex hac communi lectione cepio. Gratias igitur ago pro consuetudine, et, more solito, epistulam proximam (XIII) die Solis tractabimus.

Valete!

Salvete omnes,

Iuvenis adhuc cum sim non est mihi quod sincere dicere possim de voluptatibus ut ait ipse senectutis quales sint. Vereor potius non tantum, si licet his verbis describere, "mortis odorem", sed mortem iuventutis, roboris, ardoris, omniumque quae flos aetatis affert.

Diceret quis fortasse florem aetatis non in iuventute sed in maturitate inveni: non licet mihi omnino denegare donec senectutis quoque libem tempus, tamen, fortasse ob nimiam Graecorum familiaritatem, illud λυγρὸν γῆρας, id est, funestam senectutem, quae Nestor semper memoraverat desiderans suam iuventutem, animum meum irrepsit.

Quae cum haec sint, valet nihilo minus praeceptum

Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi.

Alii vellem mentionem facere, quid censetis, num licentiae sibi letum consciscendi horum verborum caput esse?

Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest.

Videtur quod paulo ante "sed in necessitate vivere necessitas nulla est" ait. Hoc Epicuri quoque nos certiores facit esse, ergo credo licere nobis dicere et Stoicis et Epicureis eandem sententiam de morte voluntaria? Placuit quoque questioni offendisse huic.

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem!

Spero vos bene valere! Habeo tres loci epistulae praecipui, quos tractare velim.

Primum, de natura dolorum nostrorum:

Quaedam ergo nos magis torquent quam debent, quaedam ante torquent quam debent, quaedam torquent cum omnino non debeant; aut augemus dolorem aut praecipimus aut fingimus.

Iterum animadverto quam prope haec sententia ad Buddhismi philosophiam accedat, sicut antea in nuntio XX scriptum est. Seneca agnoscit plurimum doloris non ab rebus ipsis, sed a mentis nostrae elaborationibus oriri, id ipsum fundamentum est tam Stoicae quam Buddhicae psychologiae.

Secundum, consilium Senecae de incertis rebus:

Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave: crede quod mavis.

Placet mihi haec practica sapientia: cur, cum vera incertitudo adest, non spe potius quam metu utamur? Re vera, "quod mavis" plerumque ad meliora nos ducit quam anxietates nostrae. Attamen censeo quoque esse cavendum: sunt momenta cum ea quae malimus vere examinare debeamus. Voluntates nostrae interdum nos in errorem inducere possunt, praesertim cum necessarias sed molestas veritates obcaecant. Consilium quidem rectum est, sed fortasse cum aliqua sui conscientia adhibendum, ne cupiditates nostrae iudicium obnubilent.

Tertium, et nostris temporibus maxime pertinens:

Nescio quomodo magis vana perturbant; vera enim modum suum habent: quidquid ex incerto venit coniecturae et paventis animi licentiae traditur. Nulli itaque tam perniciosi, tam inrevocabiles quam lymphatici metus sunt; ceteri enim sine ratione, hi sine mente sunt.

Hoc propheticus videtur nostrae aetati vanorum nuntiorum et algorithmorum attentionem capientium. Senecae ait vanos metus magis nos perturbare quam veros, quia genuinae curae naturales fines habent, imaginariae autem sine limite sunt. Haec observatio de praeconibus nostri temporis scripta esse poterat.

Mirabile est quomodo ars evoluta sit, natura autem humana constans maneat. Bene faceremus si nos omnes Senecae monitum sequeremur.

Valete!

Salvete sodales,

Praeter quae Auctor LXVI lepide iam disseruit, vellem aliquae adicere.

Subrisi aliquantillum legens primam epistulae partem cum Seneca bona pugnace similitudine nos admonet casibus fortunae affectos fortiores factum iri ad vitae certamen tenacius ferendum: hoc aio eo quod in memoriam redegit dictum apud pelliculam aliquot abhinc annis inclitam orbe terrarum nomine anglice 'fight club' inventum, id est, ex anglica vorsum 'potesne te penitus nosse dicere si numquam pugnis certasti?'. Quamquam sane illud Senecae similitudine, hoc ad litteram amplectandum, tamen eundem sensum mihi videntur petere, nisi fortunam expertus sis, tuas vires parum copia est comperire quales sint.

Recte enimvero dixisti affectationes temporibus nostris multo maiores videre possunt ob multo potentiora instrumenta ad rumores famamque propagandos, quamquam confitendum quoque nos pro certo habere sicut potentiora instrumenta adesse ad metus opinione validiores arte concinnandos, iis ipsis instrumentis fatuos opinione metus in ingentia re pericula vorti posse.

Bono animo naviganda tempora fluctuosis ambagibus passim vexata caput epistulam esse licet nobis dicere paucis verbis.

P.S Verbum mihi omnino inusitatum offendi hac in epistula, obrussam. Nunquam adhuc legi.

Valete.

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Iterum in hac epistula Seneca noster sapientiam suam praeclare ostendit. Ego ipse numquam in gloriam publicam tractus sum; sed tamen scio inter eos quibuscum versatus sum nonnullos fuisse qui mihi periculum attulerint. Hos semper declinavi, nec tamen ita ut fugere viderer; quo ratione credo vitam mihi faciliorem factam esse, quod supervacuas contentiones vitaverim.

Nautica comparatio quam Seneca adhibet ad rem pulcherrime convenit: melius est famam vitare quam inter procellas eius gubernare. Idem nobis faciendum est, ne invidia, odium, contemptus nos circumveniant.

Sed Seneca prudenter admonet etiam in portu naufragia fieri. Nemo igitur est tam cautus ut ex omni periculo exemptus sit. Vita humana semper in discrimine versatur, itaque sapiens paratus esse debet ad supremum diem. Non exitum spectat, sed consilium: initia nostra sunt, exitus fortunae. Mihi valde placuit haec compositio: inter praecepta utilissima subinde recordatur fragilitatis humanae, ne quis nimis sibi confidat. Ita sapientia et modestia pari pondere coniungantur.

P.S. auctor LXVII, censeo te priorem epistulam eleganter paucis verbis exposuisti; libenter legi.

Salvete amici, salve Auctor LXVIII,

Haec epistula duo argumenta attingit quae censeo magni momenti esse nobis aut mihimet quidem hodie, corporis curam et se gerendi mores in re publica cuivis potestas desit aut videatur deesse rebus mutandis aut renovandis.

Ad primum reor et facile intellectu quid sibi velit Seneca ex quibus iam disseruit in prioribus epistulis et tamen penitus ea considerasse, praecipue tertiam ex triplice divisione malorum vitandorum id est malos per vim aliorum.

Aio penitus quod recte intellegit arte quadam opus esse ut non modo colaphos vites imminentes sed praevideas eo caute te gerens publice ut invidiam, odium et alios animi motus ne nolens quidem inicias in alios quibus rixas altercationes iurgia erumpi possunt.

Ad hoc volvo mecum quid Stoici censuerint de athletis et de more Graecorum cura corporis ad certamina agonica assequenda, est partim vero nostrorum temporum quoque corporibus operam dare ut "praeter modum" ut dicamus valida sint.

Secundum vero primum confertim sequitur, quid enim periculosius aut discrimen vitae facilius praebens quam contra reges potentes pollentes aut vero turbam ipsam civium certare. Sane, est quoque eorum, qui rem publicam modo augere et servare et omnino ut bene habeat curare volunt, aleam hoc modo exercere, sed ut Seneca sua aetate iam memorat cum dixerit pessum olim datam fuisse civitatem, sunt tempora ubi "Stoicissare" opus est in rebus publicis, ubi omnino videtur perisse facultatem virtutis publicae cohortandae: adeo videtur spe destitutus(non hominis spe sed rei publicae) ut ne quidem Marci Catonis actis parceret iudicii.

Certiores nos tamen facit dicens

postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit

fortasse in posterioribus epistulis occurremus argumento.

Valete.

Salve, auctor LXIX, spero sane Senecam plura de re publica acturum esse in epistulis futuris.

Utcumque res se habebit, die Solis pergimus et epistulam XV legemus; denuo invito libenter ut qui volet nobiscum coniungatur!

Salvete socii,

In epistula priore iam quaestionem proposui de Senecae sententia in athletas et more Graecorum curam corporis, utrum approbarit necne, et censeo in hac penitus ad argumentum respondisse: videtur mihi concinnare iis quae censuit in prioribus epistulis id est corporis curam eo oportet cedeat tantum ut valetudine impetrata animum et mentem colere possis. Tamen adicit hac in epistula esse exercitationis modum.

Reor igitur fortasse athletas non contempsisset sed tamen non bene iudicasset, aut, ut melius describam, non sapientiae cultores appellasset.

Ipse operulam do exercitationibus et credo Senecae non praebentibus materiam obiurgandi, tantum tris hebdomatim cursus et leves corporis ipsius pondere elationes.

Fortasse eius dictis adicerem illae acrae curae corporis quam mediocriter iudicat inesse facultatem disciplinae augendae et validiorem reddendae quae deinde facile potes ad "animi exercitationes" transferre. Id est, per curam eius quod caducum est at tamen facilius homini formatu, corpus, copia datur disciplinam per id paratam colendae menti adhibere.

Quae de voce dixit non miror certus cum sim Romanos magnopere artem oratoriam colere, nos vero fortasse multo minus.

Valete(corpore et mente!)

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Si valetes bene est, ego valeo!

Bene scripsisti, auctor LXXI, libenter legi; ego autem nonnihil ab Seneca dissensi. Sane: "sine [philosophia] aeger est animus" et "corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut frenetici validum est"; haec autem non significant corpus menti subiciendum esse!

Socrates, quem, credo, etiam Seneca noster admiratus est, sic ait:

καὶ λήθη δὲ καὶ ἀθυμία καὶ δυσκολία καὶ μανία πολλάκις πολλοῖς διὰ τὴν τοῦ σώματος καχεξίαν εἰς τὴν διάνοιαν ἐμπίπτουσιν οὕτως ὥστε καὶ τὰς ἐπιστήμας ἐκβάλλειν

Scilicet Graecum est, non legitur, hahae! Ecce Latine vertitur:

atque quia corpus male se habet, memoriae iactura, maeror, fastidium, insania animum saepe tam vehementer adoriri solent, ut quidquid scientiae in eo sit, prorsus expellant

Hoc Seneca assentiretur. At Socrates etiam - praeclare - dicit:

αἰσχρὸν δὲ καὶ τὸ διὰ τὴν ἀμέλειαν γηρᾶναι, πρὶν ἰδεῖν ἑαυτὸν ποῖος ἂν κάλλιστος καὶ κράτιστος τῷ σώματι γένοιτο

Vel Latine:

turpe etiam est propter neglegentiam senescere, priusquam videret se ipsum qualis pulcherrimus et fortissimus corpore fieret

Puto in hac re Socratem proptior ad veritatem esse, atque conclusio mea est mentem et corpus paria esse: alterum sine altero deficit. Qui alterum contemnit, utrumque perdit.

Quamquam de prima parte epistulae dubito, "munusculum" in fine epistulae verum est: ne semper plus petamus. Ut ait, melior quam ego possim:

si quid in illis esset solidi, aliquando et implerent: nunc haurientium sitim concitant

Valete!

P.S. nuntii LXXII: Fons Graeci est Memorabilia Xenophontis est, liber III, caput XII; hic invenitur, etiam Anglice versum: https://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:text:1999.01.0207:book%3D3:chapter%3D12

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Breve epistula de plurimis Seneca scribit: monet ne cito nos sapientes putemus; disserit de arbitrio libero; iubet ad ea intendere quae penes nos sunt. Post haec tamen etiam plus addit: cavere nos iubet ne falsis itineribus eamus, quae non ad exuendum cupiditates sed ad novarum semper cupiditatum ducunt. Mehercle, si unam epistulam deligere debeam, quae sapientiae densissimum pondus habeat, hanc certe eligerem!

Fateor me quoque nonnumquam in tales cupiditates incidere: de maiore mercede, de domo pulchriore cogito. Difficile est sane discernere quid sit finis inter eam quam utiliter animo proponimus ut ad illam contendamus, et eam quae inaniter fingimus ut quandam vacuitatem suppleamus. Restat ut nobis ipsis sinceri simus, neque quisquam se credat istarum stultitiarum immunem esse.

Valete!

Salvete omnes,

Nuntius hoc est meus primus, nam iam ab initio huius curiculi, vobiscum coniungere ad senecae litteras perlengendum necnon perscurtandum volebam, deficit mihi vero otio usque ad nunc.

Equidem modo epistulam huius hebdomadae perlegi, at ut iam animadeversi ad epistulam sedecimam pervenissetis. Legens nuntios praeteritos scientiam multo videlicet augeo, quamobrem maximas gratias collegis ago.

Cum Senecae sententia ad philosophandum maxime assentior, nam ut cursum vitae meae recordor, continuo percipio quam magni momenti philosphandum mihi fuisse, et quamquam labores aerumnaeque me commovebant, numquam philosophia mihi defuerat.

De desideriis vero, puto utrumque naturalia vel opinata desideria infinita esse, quia natura desideriorum talis est. Tamen sine desideriis vivere non possumus, suntque quaedam desideria necessaria, sine quibus vitam sustinere non possumus, haec sunt vero naturalia. Sententiam quidem auctoris LXXIV sequor, Vigilandum ne in vanas cupiditates incedamus, nobis est.

Valete

Salvete sodales,

Quamquam primam partem epistulae videtur ad idem pertinere ac priores, induxit me ut cogitarem de hoc "laqueo" ut dicamus philosophiae, periculoso quodam modo, id est, magno philosophiae momento in hominibus ut verbis et cogitationibus plus quam factis se communiant. Hoc quoque pertinet meamet sententia ad naturam ipsam religionum, sunt quae, sicut Romana prisca, plus in ritibus et se gerendi moribus e traditione maiorum ductis quam in bene cogitando e philosophia fundamentum habent: non fuisse iis magnam philosophorum turmam ut quomodo vitam agerent praeciperent*, sed, credo, et apud Romanos ipsos et Graecos quoque mores antiquorum Romanorum laudibus dignos ductos esse, quamvis rusticos.

Sane, haud consilium est his verbis ut philosophiae utilitatem pessum dare, minime, sed censeo inesse ei praeter omnia bona quae afferre potest ut hominibus falsum robor det, adeo ut nonnumquam in cogitationibus damnum afferentibus implicent homines. Oportet vero adicere nomen ipsum "philosophiae" in antiquitate verisimiliter aliter audiebatur quam hodie, fortasse multae "philosophiae" quas nunc eodem nomine appellamus antiquius minime eadem significatione nuncupatae forent.

Philosophia ipsa Stoicorum fortasse dici potest earum habebatur(aut habenda) quae sine bono vivendi modo praeceptum deficere omnino, aliae quarum caput videtur esse in aliis quam mores rebus aliter iudicium praebunt.

Praeter nuper dicta quamquam Ciceronis de natura deorum librum iam legi, non memini qualem fuisse doctrinam Stoicorum de fato, Senecam ipsum videtur hac in epistula praeterire quamquam memorasse hanc doctrinae partem, spero eo animo ut in alia epistula memoraret posteriore.

Valete!

*Apud Livium tamen nisi memoria fallor memoratur Numam Pompilium philosophia Pythagorae doctum fuisse, quamquam Livus praefert originem eius sapientiae e quibus didicit a Sabinis priscis.

Salve Auctor LXXV, volup est te quoque interesse nobiscum hoc in itinere!

Salve Auctor LXXVII, libenter vobiscum commisceo !

Fortasse mihi quoque opus est legere De Natura Deorum, auctor LXXVI. Nisi fallor, Stoici censuerunt omnia esse praedeterminata; id unum quod mutare possumus esse utrum assentiamur necne. Scilicet, quisdam Stoicus possit aliter censere, et nescio quid Seneca putet. Speremus quidem ut nobis pluris de hoc dicat.

Salve, auctor LXXV, etiam mihi valde placet te adesse! Spero te nobiscum magnum fructum ex Senecae epistulis esse capturum.

More solito, scriptum novum die Solis tractabimus; hoc tempore epistulam XVII!

Salvete omnes,

Videtur consilium de dessideriis aliter iteratur attigans vero in hac epistula ad paupertatem. Cum lucilius philosophiae studium differt, quidem rem familiariam tuens, timens ne in paupertatem incidat. Seneca illum obiurgat, tum ut frugalitatem curet nec paupertas illum terreat, hortatus est; “Non potest studium salutare fieri, sine frugalitatis cura” atque “Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis”.

Nam naturalibus (instantibus) desideriis, quae in priora epistula esse finita affirmatus est, paupertas satiatur. Cura divitiarum vero numquan satiabitur, suntque divitiae inpedimenta philosophiae nec prosunt eis, qui animum ingeniumque excolunt, vero eos laedunt.

Accedo nunc ad sententiam auctoris LXXVI , ut mihi quidem videtur philosophia aliter audiebatur in senecae aetate et in antiquis temporibus quam hodie. Tamen senecae nonnullis epistulis perlectis, philosophare possumus definire. Philosophare, senecae usu, mea sententia, significat eruditio, secessus atque discessus ab omnibus materialibus, necnon in rebus divinis contemplatio cogitatioque.

Seneca quidem si adhuc viveret, in numero viarum philosophandi tractare in hoc colloquio haberet.

Equidem quamquam non rei familiariae sed nimis praeparandi causa, studium philosophiae differo. Mihi valde movet animum fateor hoc senecae dictum: “Licet ad philosophiam sine viatico pervenire”.

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Iterum Seneca de paupertate disserit, ut in epistula ad Gallionem, quam ante paucos menses tractavimus. Sententia eius, ut opinor, valet; intellego tamen dubitationes quas Lucilius movet. Si pauper sis: quid enim? Si quis diem totum labore maximo consumere cogitur ut vitam retineat, habebitne otium sedendi ac cogitandi?

Rursus autem recolo quod tu, auctor LXXXI, - egregrie! - scripsisti:

Philosophari [...] eruditio [est], recessus atque discessus a rebus omnibus corporalibus, item in divinis contemplatio cogitatioque.

Fortasse haec pauperi quoque contingere possunt: “eruditio, recessus atque discessus” inter opus, et “contemplatio cogitatioque” in lecto, die iam confecto. Cur non?

Ut in plerisque rebus, medium mihi optimum videtur: nec divitiis nec paupertate avocari expedit, si vitam contemplativam atque sibi consciam volumus.

Valete!

Salvete socii,

Praeter quae iam lepide verba protulistis, ipse quoque epistulam cum legerim atque nostra aetate victum consideraverim idem dubium aut "crucem" volvo mecum quam Auctor LXXXII paucis memoravit, otii copiam: illam vero ducendam videtur mihi veram philosophi aut cuiusvis sapientiae studiosi opulentiam, quam vero adipisci non semper est eadem ratione ac divitiarum quaestus, immo vero saepe reor quibus aut familiaribus rebus aut ipso nisu magnas divitias congessisse, vitam adeo inmutatam esse ut nequeant istud animi aurum sibi comparare ulla mercede, non eo quod deest eis facultas ut spatium temporis sibi habeant ad animum colendum, sed etiam si impetrent, eorum animus assuetus est extrorsum se proicere.

At equidem cui fortuna aut ditandi studium defuere comites quoque quamvis ingenio apto ad sapientiae cultum vicissitudines vitae inimicissimae se praebere possunt otio adpetendo, necesse est meamet sententia et aptum esse ingenio et fortunam secundam habere secum.

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Spero vos bene valere! Iterum Seneca nos hortatur ut paupertatis commoda intellegamus; hanc epistulam ex eo loco procedit, ubi prior desierat, et rursus vera dicit.

Mihi iucunda fuit haec parva species vitae Romanae: postquam epistulam legi, alium fontem de Saturnaliis, de quibus Seneca loquitur, consului, ut maiorem rerum historicarum contextum acciperem. Comperi non solum mense Decembri Saturnalia celebrata esse, sed etiam homines ad templum convenisse, postea dona inter se dedisse et communiter cenavisse. Sciebam quidem, cum Ecclesia Christiana multa ex consuetudine Romana miscuisset, fore aliquam similitudinem nostri temporis; non tamen antea intellexeram quantam.

Senecam his ritibus diffidere animadverti, cum mihi plane innocentes viderentur. Nescio sane, quantopere Romani his diebus delinquant; at cotidiana vita relinquere et festa celebrare per se malum non est: vincula coniungit, curas solvit, annum modulatur. Fortasse multi nimia ebrietate lapsi sunt; ideo temperantiam et modestam laetitiam monet.

Aliud quaero: quid significant illa verba "cellas pauperum", quam Seneca meminit? Utrum significatio omnibus nota sit? Ego certe nullam explicationem invenire potui.

Valete!

Salvete omnes,

In moderatione ac temperatione, incipiens epistulam, Seneca lucilium dies festos agere exhortatur. Nam cum paupertatis beneficia commodaque modo in episutla praeterita ostendit, nunc vero lucilium ut aliquot diebus paupertatem experiatur seque excerceatur ne dammna fortunae illum aliquo die imparatum deprehenderet. Tum affirmat illum habere summam voluptatem qui expers telorum fortunae, ex inopia et egestate voluptatem capere possit. Tractatur tandem in fine epistulae de ira, ut ad vesaniam ducat.

Equidem maxime cum dictu auctoris LXXXIII assentior, nam sine aliqua sollertia animi atque fortuna secunda, difficile est se dedere eruditioni vel philosophiae. Tamen nobis est conandum atque voluntatem adhibendum, quamquam atrox crudelisque fortuna sit. Sane quidem senecam praecipium secuti, ab vinculis fortunae nobis liberandum est.

Rursus ad iram, volo libenter addere quam amoena senecae aequiparatio iram cum igne sit, valde quidem mihi animum commovit: (Ira) “ Sic ignis non refert quam magnus sed quo incidat”. Equidem ut sit constitutio mea, rarissime exardesco, nescio an collegae idem essent. Videtur mihi quidem nonnunquam cum aliquis exardescit, speciem irae illis modo simulationem ex vanitate vel intemperantia exorta, agnosco vero illud calorem atque impetum animi, taedet quidem ostentio atque speciem repudio.

Bene inventa verba acutoris LXXXIV de festibus romaniis mihi sunt, nam scientia mihi quoque de illis ritibus deest. Videtur mihi de themata illa sciscitandum esse.

Valete!

Salvete socii, gaudeo vestra legens,

Censeo fere intellegere quo petat verbis Seneca cum dicit olim Decembrem mensem suo tempore vero annum factum, nostris temporibus cum idem perenne festum videatur agi in dies et non tantum die aut mense constituto: quod Saturnale erat, factum constans.

Mei moris est verum ut dicam utcumque festum sit aut forte incidat ut cum amicis diem agam me moderate agere, quamquam olim cum iuvenis essem nonnunquam praeter modum vino versatus sum hahaha.

Placet Senecam hac in epistula quae iam olim praecepit de modestia victuque meamet sententia quasi certamen videndum docet sicut milites aut athletas se ad pugnam/agonem parantes, censeo hoc hominibus aptum id est res salutares facilius primo colendas si sicut ludos duci, "num animi corporisque robor est mihi ut tres aut quattuor dies possem pauperrimum victum ferre? audendust!" unde voluptas quam ipse memorat.

Auctor LXXXIV: censeo cellas cubicula quam parvissima esse plerumque servis pauperibusque adhibita, hic fortasse intelligendas ut spatium domi(aut villae fortasse) ubi paupertate ludere sit iis divitibus quos Seneca verbis petit.

Valete!

Auctor ignoratus collegis suis salutem,

Hodie valde occupatus ero. Conabor aliquid hac nocte scribere, sed fortasse differre debeo. Ignoscite! Avide exspecto ut vestra legam!

Valete!

Salvete omnes,

Spero ut bene valeatis atque fine hebdomadae fruamini. Seneca iterum atque iterum lucillium ad recessum et dicessum ab societate admonuit, specioso dictu, "Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est". Vero res quae nobis ab philosophia auferunt, nihil constant, tales sunt vanitas atque ostentatio. Quid refert enim se praebere apud alteros, rem familiariam atque res publicas curare, cum nobis deest felicitas.

Sicut illa pictura cinematographica "Matrixa", ab baudrillardi theoriis aspirata.

Seneca lucillium praecepit ut ab "Matrixa", vita vanitatis atque desideriorum supervaccuorum plenaque falsorum amicorum, effugat ad philosophiam, victus ubi homo res divinas excolit atque vitam beatam adipiscitur.

Equidem aliquid nihilista sum, quamquam commoda victus philosophiae animadverto intellegoque, tamen difficile est mihi dictu, an vero posset via salutis esse philosophia vel religio vel altera via. Nam cum de his rebus cogito, omnes fides et opiniones amitto, tum me somnus accepit taedorque in sollicitudine.

Piget valde absentia auctoris LXXXVII, precor ut diem bene agas in occupationibus tuis, speroque tua proxima septimana legere atque verba aliorum collegarum.

Valete,

Salvete sodales,

Quae partim scripsi in nuntio LXXXIII videntur penitus in hac epistula a Seneca memorata esse, id est, quanto quispiam se implicet in rebus civilibus et "mundanis" eo magis se a cultu otii seiungit, adeo ut ulla mercede possit id sibi parare quod ulla mercede eget ut fruatur.

Hanc et priores epistulas legens volvo nunc mecum num qui anglice NEETs appellantur aliqua ex parte ab nimia at autem in contrarium flante animi obsidione affecti sint, id est, Seneca veretur ne Lucilius praeter modum occupatus fortunam Maecenatis sequatur, pro illis vero verendum ne praeter modum "malum otium" ut fortasse nuncupandum vitam extinguat. Dico "malum" praecipue cum, ut reor, "otium" in auribus Senecae aliter auditum esset ac nostris, sane illi non fruuntur otio ut philosophiam praecipue colant: quaecumque res se habeant, caput mihi videtur nostra aetate exempla habere duorum extremorum eiusdem angustiae quae unum a "bono otio" arcet ob nimiam sibi indulgentiam, sicut Seneca veretur docens Lucilium ut sibi caveat, alterum nostra aetate adeo terret ut ne quidem vitam degustet.

Valete et (moderate) otiamini!

Auctor ignoratus collegis suis denuo salutem,

Neglegite nuntium LXXXVII: adsum! Otium inveni etiam cum defessus sim. Gratias auctori LXXXVIII ago pro verbis amicalibus :)

Sentio sane illud quod dicis, illum horrorem qui oritur cum nimis alte de rebus humanis ac difficultatibus vitae cogitamus. Ubi illa cogitatio me premit, et omnia recte agere impossibilia videntur, tum ad res ipsas redeo: convenire cum amicis, diligentius spectare quomodo plantae foris minutatim crescant atque moveantur, aut simpliciter locum commodum invenire ubi corpus quiescat.

Plerumque hoc mihi satis est ut animus recreetur; tum demum ad philosophiam redeo, non iam anxius sed liberior.

Etiam cogitationes tuae, auctor LXXXIX, mihi placent: quod dicis mihi theoriam soleae ferreae (ut aiunt Anglice "horseshoe theory") in mentem revocat; quamquam ea de extremis politicis loquitur, neque desunt qui dubitent quantopere vera sit, ad multas tamen alias rerum extremitates apte accommodari potest. Rectissime mones cavendum esse ne altero extremo tam implicemur ut alterum neglegamus atque in eius insidias incidamus.

Ad ipsam epistulam redeamus: huius stilus supra mediocritatem gratus ac lepidus mihi visus est, vere iucundum erat legere. Scilicet multa ibi tractantur quae in aliis epistulis iam antea dicta sunt; sed non minus utiliter hic repetuntur.

Plurimum mihi placuit illa admonitio ne nimium alienis iudiciis tribuamus:

Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te.

Item dignum quod recitemus:

Quid exspectas donec desinas habere quod cupias? Numquam erit tempus.

Sat dixi, iam requiescam; epistulam XX proxima hebdomade legere cum gaudio exspecto.

Valete!