Porticus Publica
Salvete!
Dicatis mihi quaeso, qui dinosaurus, aut quae bestia temporum antiquorum, vobis maxime placeat.
Ipse primum dicam. Non autem facile dictu est, cum multae sint bestiae a me amatae.
Sed si unam tantum nominare necesse est, Quetzalcoatlus est quam eligo.
Quetzalcoatlus enim bestia volans maxima fuit, quae magnitudine etiam camelopardales (!!!) superaret.
Quaenam vobis placet?
Ei mihi, nesciebam "de" praepositionem titulis adjici. Nunc barbarus videor :p
Salve! Te hic videre mihi pergratum est.
Aliquantum temporis mihi opus fuit ut responderem, non quod quaestio ipsa difficilis esset, sed quod numquam antea de ea cogitavi.
Puer pupam habebam quod Ankylosaurum referebat; itaque eum eligo. Saepe fingebam eum cauda quasi clava uti, sed nescio an hoc verus usus eius fuerit.
(Hahae, de titulo ne cures. Initio visum est utile formam quandam servare, sed fortasse incommodius evasit.)
Si ankylosaurus tibi placet, videas quaeso cognatum eius nomine "stegoūrus". Qui ankylosauro minor est (plus minusve magnitude ovis), et, mirabile visu, caudam habuit non clavae sed gladio seu palae similem -quique valde mihi placet.
Etiam fortasse tibi placebit hoc scire: optimum fossilem unquam inventum fuit ankylosauri (aut simillimae speciei).
Optimus habetur fossilis, quia non tantum ossa sunt, sed corpus "mummificatum".
(Ignoscite barbarismum)
Vah, mirum! Videris rerum de dinosauris peritissimus - palaeontologusne es?