Salvete, porticani!
Cum Latine scribere conor, saepe ad varia instrumenta auxiliaque confugio: lexica, collectiones locotionum usitatarum, et notas proprias quas per tempus confeci. Volo nunc hoc colloquium incipere in quo de talibus rebus colloqui possimus.
Dicite, quaeso: qualia auxilia vobis maxime placent aut maxime utilia sunt? Scilicet, ego incipiam, in primo responso.
Valete!
Lexicon Batavum-Latinum ab Aerts et Vangenechten compositum mihi instrumentum praecipuum est. Verba Latina possum quaerere per vocabula Batavica mihi nota; quamquam nonnulla vocabula Batavica hoc in lexico paulatim obsolescunt, opus exempla in contextu fere omnium verborum praebet, quod maximi momenti est ad locutiones rectas inveniendas.
Deinde, situs interretialis morcus.net mihi valde placet. Dictionaria plura habet quae facile quaerenda sunt: non solum Latinum-Anglicum, sed etiam Anglicum-Latinum et Latinum-Latinum, quae ad Latine componendum aptissima sunt.
Cum libros et textus legerem, catalogum satis magnum locutionum frequentium collegi. Non saepe ad eum recurro ad verbum quaerendum, sed ipsum catalogum conficere mihi prodest maxime: sic enim locutiones memoriae meae inhaerent.
Denique, Victionarium adhibeo cum de coniugationibus verborum dubito; tabulae eius magnopere commodae sunt.
Maxima parte duobus utor nexibus interretialibus, morcus.net quem ipse memorasti, auctor I, atque lexicum Olivetti, https://www.dizionario-latino.com, Italicus cum sim. Ambo adhibeo plerumque ad eadem exquaerenda sed primum saepe ob maiorem ubertatem exemplorum, alterum vero ubicumque aut declinatio aut coniugatio memoria exciderint.
Praeter ea nonnumquam victionarium, LSJ online atque lexicum Graecum-Latinum, nam saepe propter consuetudinem amborum verbum maxime aptum ad quodvis explicandum facilius memoria revocatur in una aut altera quam lingua materna aut anglica.
Denique si quid sit describendum hodiernum cui locutio antiqua desit apud https://neolatinlexicon.org/silva-old/ copia est neolatinorum verborum.
Mihi quidem mirum videtur te inter Latinam et Graecam linguam commeare. Sane argumenta quae in his linguis tractantur, atque adeo verba quibus exprimuntur, saepe similia sunt. Nihilominus hoc magnam mihi admirationem movet.
Collectio quoque verborum recentiorum valde utilis est. Aliam paginam eiusdem situs noveram, sed minus utilem, quoniam fontes suos non indicabat.
Gratias tibi; bene dixisti, similitudo saepe facilius praebet verbum optumum ac linguis nostris.
E priore nuntio, nescio num iam antea inmutatus sit et ignoraverim an recentius, situs quem memoravi plurima quam censui habet lexica, ego mentionem feci propter Novum Lexicum Manuale a Beniamino Hederico editum, sed non modo inest alterum Graecum-Latinum lexicum sed Latina et Graeca lexica una lingua scripta quae magni momenti pendo.