Porticus Publica

📜 De libris quos legimus

Nunc disputationem primam incipiamus!

Quid legis? Placetne tibi? Quid postea lecturus es?

Ego incipiam: librum De Arboribus a Columella scriptum lego, opus minus notum de re rustica.

Multum interesse videtur, quod multa quae etiam nunc multis ignota sunt, iam tum communia fuisse videntur.

Exempli gratia, methodum ad parvas plantas sine motu violento transferendas proponit, quod sollertiam ostendit.

Fortasse circulum lectorum incipere possumus. Epistulas Senecae ad Lucilium legere propono: breves sunt, et unaquaeque, credo, in hebdomade legi potest. Velitne quis adgregari? Aut aliam lectionem proponere?

*velitisne

Hic eas invenire potestis: https://la.wikisource.org/wiki/Epistulae_morales_ad_Lucilium

Nunc Metamorphoses selectae lego. Hodie 'Deucalion et Pyrrha' perlegi. Ovidius mihi valde placet. Putavi Ovidium nimis difficile mihi esse, sed legere potest. Puto quoque 'Pyrramus et Thisbe' meliorem esse quam 'Deucalion et Pyrrha.'

Equidem lego Annam Kareninam scriptam a Tolstoio, et maxime mihi placet. Diu habebam in animo legere hunc librum, praecipue cum maxime placuissent libri Dostoyevskii(Scelus et Poena, Fratres Karamzov). Anna Karenina est multo facilior lectu quam libri Dostoyevskii, etsi multa scribuntur de vita rustica politicisque rebus Russicis, tam fluenter scripsit Tolstoius ut non sit ullum impedimentum ad legendum. Postea, lecturus sum "Fortem Novum Mundum" Huxlei, amabam enim MCMLXXXIV Orwellis, et ambo libri de civitatibus perversis sunt, MCMLXXXIV de civitate vincta metu, et Fortis Novus Mundus de civitate vincta voluptate(sic descripsit amicus meus qui hunc librum mihi commendavit).

Librum lego qui vocatur "Stoicismum hodiernis mulieribus". Placeat mihi annon, nondum dicendum.

Auctor III: Cur tibi potius fabula Pyrami et Thisbes placet? Neque enim ego ipse fabulam Deucalionis et Pyrrhae non legi. Fortasse mihi legendum est totum librum Metamorphoseon.

Auctor IV: Amicus tuus recte dicit: liber praeclarus ille MCMLXXXIV et iucundus et classicus est, atque eum etiam ego commendo.

Auctor V: Cum perlegeris (aut omiseris) nuntia nobis utrum tibi placeat: mihi videtur eiusmodi materia aut aures allicere, aut offendere.