Salvete omnes! Hic est locus novus, Porticus Publica, ad colloquendum Latine sine nomine usoris. Si quaestiones aut consilia habetis, respondete quaeso; libenter ex vobis audiam. Nolite timere, si sicut ego - fateor! - non perfecte scribas: errando enim discimus omnes.
Maxime placet mihi haec porticus publica! Valde minus me pudet scribere nomine ignoto... Gratias quod hoc optimum consilium habuisti. Vale!
Salvete! Nunc citare potestis, cum '>' in initio dicti vestri. Ecce exemplum:
Peracta repastinatione, mense Februario vel prima parte Martii semina legito.
Sunt autem optima, quae de vitibus notatis leguntur.
Vel, fortasse:
Maxime placet mihi haec porticus publica! Valde minus me pudet scribere nomine ignoto... Gratias quod hoc optimum consilium habuisti. Vale!
โAuctor I
Libenter! Idem sentio de scribendo sine nomine ;) Gratias quod ades.
Iam quasi IVchan est Porticus ista ๐
Haha, structura loci quidem similis est. Spero nos tantum optimas res de isto loco assumere: sermonem sine superbia nominum, aditum facilem (nisi quod Latinฤ loquendum est); atque pauca ex malis.
>II
Optimum mihi videtur si hoc modo etiam ad quosdam nuntios respondere possimus.
(Id est sane litterae '>>' praepositae numero nuntii.)
Gratias ago pro suggestione! Convenio: utile est posse ad nuntios alios referre. De signo autem '>>' dubito, quia censeo nimis hodiernum esse. Alium modum propono: fortasse numerum Romanum inter uncinos quadratos includere (exempli gratia: [IV]):
Ego nuntium [IV] legi.
Aut formulas quasdam statutas agnoscere, ut "Auctor IV", "Nuntium IV":
Auctor IV: Nuntium tuum legi.
Quid existimas?
Modo '>>' conventio est apud alios foros huius generis, ut nexus ad nuntium factus sit. Vero meo nuntio misso alius auctor in altero filo his litteris uti conatus est!
Recte monuisti, auctor IX: forma '>>' in foris aliis iam usitata est. Ipse tamen formam formularum statutarum praefero, quia sermonem reddere potest elegantiorem.
Utrumque igitur retineamus: ita novi auctores paulatim consuescent.
Ecce:
Res pulcherrime confecta, auctor X.
Quid censetis, usuine esset nobis posse verba operire quodam pacto/formula sicut apud alia fora "[spoiler]" scribentibus? Exempli gratia in filo de epistulis Senecae si quis nolit argumenta epistulae cuiusdam propalam disserere quam alii adhuc non perlegerunt, hoc pacto potuerit nullo iis legendi detrimento donec libenter collimatore adhibito(quomodo anglice 'mouse' optime vertendum esse revolvo mecum) verba detegant.
Placet, sed timeo ne nonnulli formula illa utentur ad Anglice scribendum, quod multis in foris Latinis accidit.
Exempli gratia scribunt aliquid latine, dein [Anglice eadem sententia et pluri commentarii]
Salve, auctor XII! Gratias tibi ago pro consilio, quod vere aestimo. Timeo tamen idem ac auctor XIII, itaque nunc id adhibere nolo, sed fortasse in futurum, si maior necessitas oriatur.
Nescio quomodo latine hoc dicam.
Velim sub nuntio addere "๐", "๐", "mihi placet", aut altera huius modi.
Mihi consilium in nuntio XV placet ;) Sed puto nuntia fieri indigesta posse... Ubi censes illud in nuntio ponendum esse?
Nunc modo animadverti octo tantummodo quaestiones in tabula prima videri, alias repositas in tabulario ubi respondere non est. Nonne vero paucae? Sumus pauci sane sed fortasse alio pacto si quis vellet pluribus argumentis interesse plura scriberet pluribus quaestionibus apertis.
Gratias tibi ago, auctor XVII, et consentio. Nesciebam ubi terminum ponere, sed constat octo esse nimis pauca. Iam tacite numerum ad decem auxi, sed fortasse maiorem quoque oportet. Quid censes?
Cogito etiam in initio paginae tabulam ad indicem colloquiorum exhibendam ponere, ut facilius reperiantur. Locus autem unde nova colloquia incipiuntur fortasse nimis humilis est; id quoque mihi iterum inspiciendum erit.
Hoc tempore tamen non multum otii habeo ad haec omnia conficienda, sed cum distringar minoribus rebus, ad illa revertar.
Otium iam recipi! Numerum auxi ad duodecim, indicem colloquiorum addidi, et nonnulla colloquia ex tabulario servavi. Quid censes, auctor XVII?
Optime! Placet quoque index in summa tabula, concinnus quaestionibus facilius aperiendis